« »
 
[]« 2 bravus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 739a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRAVUS2
2. BRAVUS, Sicarius, satelles, Ital. Bravo, nostris Brave, eadem acceptione. Leges Genuens. ann. 1576. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 2179 :
Nullum est hominum genus, quod in republica.... sit adeo abominabile, quam gladiatores et sicarii, quos vulgus Bravos seu scavezzos appellat.
Stat. Veron. cap. 126. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 647 :
Omnes camphiones Bravos et magistratos per me vel per judices communis Veronæ, sive consules bona fide coæquabo.
Ubi pugiles conductitii intelligendi sunt.