« 1 brevis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 743c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS01
1. BREVIS, Breve, Inventarium, rotulus, chartula continens indicem, seu summariam
rei cujuspiam descriptionem. Papias :
Schedæ, exemplaria, Brevia, etc.Gloss. Lat. Græc. :
Πιττάϰιον, Pittacium, Brevis.Vetus interpres Juvenal. Sat. 7 :
Comites in fasce libelli : Breves significat.Lampridius in Alexandro Severo :
Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet Breves, et numerum, et tempora militum.Annales Franc. Bertiniani ann. 869 :
Ut Episcopi Abbates, et Abbatissæ, Breves de honoribus suis, quanta mansa quisque haberet... deferre curarent.Acta Murensis Monasterii :
Continentur in supradictis capsulis reliquiæ aliorum quorumdam Sanctorum, cum quibus Breves non inveniuntur.Synodus Romana sub Bonifacio II. PP :
Factus est autem Brevis de sacris vasis atque rebus Ecclesiasticis.Utuntur passim hac notione Scriptores. Vegetius lib. 2. cap. 19. Fragment. Vatican. § 310. Codex Theod. leg. 24. de Erog. milit. ann. (7, 4.) leg. 18. de Cursu publ. (8, 5.) leg. 7. de Falsa moneta (9, 21, const. 8.) leg. 2. de Bonis vacant. (10, 8.) leg. 2. de Incorp. (10, 9.) leg. 3. de Fisci debit. (10, 16.) leg. 13. de Annon. et trib. (11, 1.) leg. 1. de Exact. (11, 7.) et alibi sæpe Add. lib. 1. tit. 10. const. 8. ib. tit. 16. const. 3. ; Senator. lib. 1. Ep. 6. lib. 2. Ep. 39. lib. 4. Epist. 21. Vopiscus in Aurel. et in Bonoso, S. Augustin. lib. 3. contra Crescon. cap. 29. S. Hieronym. Epist. 5. S. Benedict. in Reg. cap. 32. 41. Regula Magistri cap. 93. Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 41. Uldaric. lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 52. Lup. Ferrar. Epist. 80. Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 82. Ex capit. Aquensi ann. 812. cap. 7. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 174. Neutro loco Pertzius exhibet voces in breve, neque Heroldus apud Ansegisum, ubi leguntur in edit. Pith. et Baluz. Capit. Caroli Calvi tit. 9. cap. 6. tit. 31. cap. 19. Capitul. Missor. ann. 853. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 418. cap. 1. et 6. Jurament. Centenar. ejusd. ann. ibid. pag. 426. Edict. Pistense, ann. 864. ibid. pag. 492. cap. 19. Confer Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 869. Pertz. vol. Script. 1. pag. 481. Epist. Synodal. in Concilio Constantinop. I. Concil. Toletan. IX. can. 9. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 5. § 3. etc. Sic βρέϐιον et βρεβεῖον, non semel usurpant Græci recentiores. Glossæ Juris :
Βρεϐεῖον, ἡ ϰαταγραφή.Palladius in Vita Chrysostomi pag. 27. Edit. V. Cl. Emerici Bigoti et Anna Comn. lib. 6. pag. 156. Adde quæ Marinius habet in notis ad Papyr. pag. 269. not. 27. et 373. not. 3.
◊
Vide Forcell. in Brevis. Pro
explorato non habetur utrum latini scriptores neutrali Breve absolute utantur,
Gruterus enim et alii ubique brevem reponendum judicant, scilicet
libellum. Ita semper scriptum est in novissima Cod. Theod.
editione.
Breves, feminino genere. Capitul. ann. 793. cap. 14 Pertzio ann. 783. Leg. vol. 1. pag.
47. :
De rebus quæ Hildegardæ Reginæ traditæ fuerunt, volumus ut fiant descriptæ Breves, et ipsæ breves ad nos fiant adductæ.
L. , 1840–1850.
Brevis capitulorum pluries in inscriptionibus Capitul. Caroli Magni, e. g. Aquensi ann. 811. ap.
Pertz. vol. Leg. 1. pag. 166. An rubricæ solæ designantur ? Vide infra Breviarium.