« »
 
[]« Brod » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 754b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BROD
BROD, Polonis, Vadum, Gall. Gué, sonat, ni fallor. Leg. Polon. a Prilusio collectæ pag. 428 :
Quoniam autem contingit in plerisque locis et fluminibus pontes extrui, ubi prius transitus non admodum difficilis fuit, et nunc quoque pateat ; decernimus ut liberum sit unicuique fluvium aut locum, quem Brod vulgariter appellant, transire, si volet declinare pontem. Quo casu cogi non debebit neque poterit ad solutionem pontalis. Nemo tamen debet hujusmodi transitus seu Brody, atque transeuntes modis quibuscumque et ingeniis impedire.
Antiqua erat injusta hæc vectigalis exigendi ratio, ut discimus ex Capitul. 1. ann. 809. art. 19. apud Baluz. tom. 1. col. 466. Pertz. cap. 8. vol. Leg. 1. pag. 156. :
Ut nullus cogatur ad pontem ire ad flumen transeundum propter telonei causam quando ille in alio loco compendiosus illud flumen transire potest.