« Brodium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 754c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRODIUM
BRODIUM, Carnium elixarum jus, vulgo nostris Broët, Italis, Broda, Brodo.
Catholicon Armoricum :
Brouët, Brodium, jus.Will. Brito in Vocab. :
Jus profanum dicitur Brodium, vel aqua in qua coquuntur carnes porcinæ, quæ profanæ sunt Judæis.Isaiæ 65. Gaudentius Brixiensis Episcop. tract. 2. ad Neophytos :
Primum ut immaculatus Dei agnus hostiam mundam mundato populo traderet celebrandam, sine ustione. sine sanguine, sine Brodio, id est, jure carnium et quæ omnibus ad offerendum prompta esset ac facilis.Vincentius Bellov. lib. 32. cap. 32 :
Infra tentorium etiam dederunt carnes, ac Brodium, cum sale, pro salsa.Vita S. Margaretæ Hungariæ n. 22 :
Frequenter Brodia infirmorum, quibus ministrabat, faciebat.Matth. Silvaticus :
Almusosat, id est, Brodium cibabile, quod Latine vocatur Amorusia.Brodium pisorum, Purée de pois, in Medic. Salern. pag. mihi 197. Adde Michaëlem Scotum de Physion. cap. 13. 52. lib. 1. Mensæ Philosophicæ cap. 20. Vitam B. Mauritii Ordinis Prædicat. num. 6. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 1. pag. 388. Marten. Anecdot. tom. 2. col. 1461. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 313. col. 1. et 317. cap. 1. præterea Octavium Ferrarium in Originib. linguæ Italicæ in Brodo, Salmasium ad Hist. Aug. pag. 411. et Menagium Etymolog. Franc. ad vocem Brouet. Raynouard. Glossar. Roman. vol. 1. pag. 261. voce Bro. Hesychio Βροῦτος est έξ ϰριθῶν πόμα.