![[]](img/image.png)
BROGA, Gallis ager, unde Allobroges dicti, voce composita ex Broga, ager, et allo, quod est aliud, quia ex alio
loco translati, ut ait Scholiastes Juvenal. Sat. 8. Hodie etiam apud Britannos Armoricos,
quibus communis fuit lingua cum Gallis, Bro, regionem, vel agrum sonat. Catholicon
Armoricum :
Bro, patria, pays.