« »
 
[]« 1 brolium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 755c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BROLIUM1
1. BROLIUM, Nemus, silva, aut saltus, in quo ferarum venatio exercetur : maxime vero silva muris aut sepibus cincta, unde nominis etymon, quod a Græco περιϐόλιον effictum innuit Luithprandus in Legat. ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 355. lin. 10. :
Nicephorus in eadem cœna me interrogavit, si vos Perivolia, id est, Briolia, vel si in Perivoliis onagros vel cætera animalia haberetis. Cui cum vos Briolia, et in Brioliis animalia, exceptis onagris habere affirmarem, Ducam te, inquit, in nostrum Perivolium, etc.
Moscopolus περὶ σχεδῶν : Κῆπος λαχάνων ϰαὶ δένδρων, τὸ ϰοινῶς Περιβόλιον, Glossar. Gr. Lat. : Conseptum, Περιϐόλος. S. Hieronymus in cap. 3. Ezech. περίϐολον, quod nos vivarium, vel conclusum locum dicere possumus. Vide Salmasium ad Inscript. Herodis Attici. Vocem hauserant Græci a Persis, qui ita parcos suos appellabant. Zosimus lib. 3. de Persis pag. 724 :
Παραγίνεται δὲ ϰαὶ εἰς περίϐολον, ὅν Βασιλέως θῆραν ἐϰάλουν. ᾖν δέ τί τειχίον, χωρίον, ἀπειληφὸς ἔνδον πολὺ, δένδρεσι πεφυτευμένον παντοδαποῖς. ἐν τούτὼ θηριῶν παντοὶων ἐναποϰλείμένα γένη τροφῆς τέ ουϰ ἠποροῦντο, διὰ τὸ ϰαι ταυτὴν ἐπεισάγεσθαι, ϰαἰ παρεῖχον τῷ βασιλεῖ τοῦ θηρᾷν, ἥνιϰα ἄν βουληθείη, ῥαστώνην.
Athenienses hodiernos, hortos suos, Perivolis etiamnum appellare auctor est Guilleterius in Athenis hodiernis pag. 131.
Brolium. Idem Luithprandus lib. 3. Rerum in Europa gestar. cap. 4. Pertz. cap. 14. vol. Script. 3. pag. 306. :
Sed et inter cætera... concessit cervum, quem is in [] suo Brolio venaretur.
Tabularium Brivatense Ch. 270 :
Exceptis illis apsis et Brolio indominicato.
Vetus Charta in Appendice ad Flodoardum Colvenerii :
Cum silva et dimidio Brolio ad ipsum aspiciente.
Charta Ludovici Junioris anni 1158 :
Dum in manu regia Episcopatus fuerit, Brolium nec vendere, nec donare, nec aliquo modo diminuere poterimus.
Ubi Brolium sumendum videtur pro excelsa silva, quam de haute futaye appellamus, non autem tonsili et cædua, Bois taillis. Ex hac enim cædi potuisset, Rege Episcopatus fructus annuos percipiente, quidquid cædendum illo tempore contigisset. Occurrit præterea apud Rolandinum in Chronico lib. 5. cap. 5. in variis Chartis apud Perardum in Burgundicis pag. 29. Ughellum tom. 4. pag. 612. tom. 5. pag. 612. in Bibliotheca Cluniacensi pag. 542. in Historia Pergamensi tom. 3. pag. 191. 325. etc. Brolo dixit Dantes in Purgat. cant. 29.
Brolius. Capitul. ann. 821. cap. 4. Pertz. ann. 820. vol. Leg. 1. pag. 229. :
Nolumus ut liber homo ad nostros Brolios
al. Broilos. operari cogatur.
P. Carpentier, 1766.
Charta admort. Caroli VII. in Reg. Cam. Comput. olim Bitur. nunc Paris. fol. 149. r°. :
Item super una sextariata albaretæ sive Brolii ad rivale Andreæ,... ij. den. Tholos.
Stat. Vercel. lib. 5. pag. 121. r°. :
Item quod quicumque intraverit hortum, vineam, plantatum, altinetum, Brolium, clausum, vel canevale alterius, etc.
Broilus, Ferrariensibus Broilo. Annales Francor. Bertiniani ann. 864. Pertz. vol. Script. 1. pag. 466. :
In quodam Broilo cervum venans, de caballo cadit.
MS. codex Irminonis Abb. San-German. fol. 108. col. 1. (** Br. 22. cap. 1. Guerardo pag. 227.) :
Habet ibi mansum dominicatum bene constructum... et Broilum muro petrino circumseptum.
Broilum ad Attiniacum palatium, in Capitulari Caroli Magni ann. 808. cap. 10. Pertz. Leg. vol. 1. pag. 154. Broilum Compendii, in Capitulari 1. Karlomanni Regis. ann. 883. Pertz. pag. 550. Avesgaudus Episcopus in literis pro Monasterio S. Vincentii :
Cum silva quæ vocatur Broilus.
Hist. Cortusiorum lib. 11. cap. 9 :
Eo cœnante in quodam ejus Broilo.
Vide Malbrancum lib. 4. de Morinis cap. 10. et Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 367.
Brogilus. Capitulare de Villis cap. 46 :
Ut lucos nostros, quos vulgus Brogilos vocat.... ad tempus semper emendent et nullatenus exspectent ut necesse sit a novo reædificare.
Vetus Charta in Tabulario Heduensi :
Cum omni sua integritate, et adjacentiis universis, excepto Brogilo vallato, et prato ibidem adhærente.
Alia Ragenfredi Episcopi Carnotensis :
In Gondrivilla mansos 8. cum Brogilo et pratis.
Occurrit præterea in Actis Episcoporum Cenoman. apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 146. Vide Broil suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brugilus. Testam. Bertichramni Ep. Cenoman. ann. 32. Clotharii R. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 122. Brecquin. num. 56. :
Cum Brugilo quem de fratre meo Leusio Abbate datos quadraginta solidos redemi.
Broialum, in Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 7. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Broletum. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1217. apud Murat. tom. 8. col. 1142 :
Et populus in maxima quantitate erat armatus in Broleto dictæ civitatis.
P. Carpentier, 1766.
Platea, locus publicus, qui arboribus est consitus ; unde nomen. Chron. Modoet[] apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 1177 :
Parvo post tempore in Mediolanum ducti pater et filii, una die in Broleto dictæ civitatis sunt decapitati.
Stat. Vercel. lib. 1. pag. 1. r°. :
Quod sacramentale sive sacramentalia, et regimen jurare teneatur potestas aut rector in Broleto communis et civitatis Vercellarum, antequam ibidem descendat de equo, super libro statutorum.
Briulum. Charta Balduini Hierosol. Comitis Flandr. ann. 1081. apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 2. cap. 32 :
Briulum, hoc est, pratum eidem loco ab Occidente contiguum... liberum ei definimus.
Broulum. Chron. Besuense :
Dederunt etiam 4. falces prati in suo Broulo S. Sequani.
Brollum quatuor secaturarum, apud Perard. in Burgund. pag. 116. id est, un bois de quatre coupes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Broylus, in lib. 5. cap. 5. Rolandini Patavini de Factis in Marchia Tarvisina. apud Murator. tom. 8. col. 237 :
Vidit Notarium quemdam, nomine Oldericum, legentem in quodam Broylo secrete quasdam literas sigillatas cum sigillo uno.
Bruillus. Charta Henr. III. Reg. Angl. in Monast. Angl. tom. 3. pag. 125 :
Bruillos nostros Cestriæ, videlicet Bruillum, qui vocatur Bruillus Regis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bruillium, in Tabulario S. Sergii Andegavensis. Vide hanc vocem suo loco.
Brullium. Charta Henrici II. Reg. Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 952 :
Sciatis nos dedisse licentiam... quatenus totam terram suam... quæ est sita infra metas forestæ de Roteland, et quantum ibi habent Brullii, possint excolere, et convertere ad terram arabilem.
Nova Gall. Christ. tom. 3. col. 342. E. :
Muro cinxit lucum seu Bruillum domus Episcopalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex præallatis superius nemo non videt Brolium aliasque ejusdem originis voces sæpissime accipi pro campo, eoque maxime quod arboribus consitum est, et muris aut sepibus cinctum ; verum ne levissimus remaneat hac de re scrupulus, Scriptores appellandi quorum mens vel maxime aperta est. Ottonis Morenæ Hist. Rer. Laudensium apud Murator. tom. 6. col. 983 :
Apud Terdonam in Brolio Episcopi extra civitatem fere omnes castrametati fuerunt.
Landulphi Junioris Hist. Mediolan. apud eumdem tom. 5. pag. 480 :
Grossulanus... synodum suam in Ecclesia S. Mariæ, quæ dicitur Hyemalis, per duos dies tractavit, atque in tertia in prato, quod dicitur Brorium.
Ubi Muratorius recte monet legendum Brolium, additque ex Galvanei Flammæ Chron. Maj. cap. 68. et 73. Brolium fuisse pomœrium arboribus consitum in tanta densitate, ut nemoris speciem referret atque, in ea parte urbis positum, quæ intermedia est duabus insignibus Mediolani basilicis S. Nazarii et S. Stephani, quibus adhuc superstes nomen mansit in Brolio. Idem Flamma in Manip. Flor. MS. fol. 28 :
Extra muros civitatis erat Brolium magnum ubi juvenes in armis et pugnis diversis, exercitationis causa conveniebant.
Hinc Arverni pratum Anicio vicinum vocant, le Breuil de M. du Puy. Broila prope urbes Italiæ locos fuisse ubi populus conveniebat monet Savinius Hist. jur. rom. med. tempor. part. 2. cap. 38. not. 86. auctore Fumagallio in Antichità Longobardico-Milanesi vol. 2. diss. 14. Vide supra Broletum. Confer Braida.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliam itidem licet ejusdem vocis notionem adsignare ; est enim aliquando [] Brolium idem quod Corveia quæ in Brolio domini, sive nemus sit sive pratum, a vassallis seu tenentibus debetur. Charta de servitio debito a rusticis de Romenaco in Bressia Ecclesiæ Matisconensi ann. circiter 800. ex ejusdem libro incat. fol. 67. verso :
Debent quoque duos Brolîos unum ad S. Romanum, et ad Nicosam alium, secare, fenare, carricare, et intus mittere.
Hist. Calmosiacensis Monast. lib. 1. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1197 :
Est regula, in festo S. Remigii duos nummos debet, etiam suo tempore croatam, Brullium et furcam.
Quibus iterum nostra sententia de Brolio firmatur.
Breil, Breuil et Breuille nostri dicunt. Consuetudo Andegavens. art. 36 :
Est reputé Breil de forest, un grand bois marmenteau, ou taillis.
Cenomanensis art. 40 :
Breuil de forest, qui est à entendre Buisson, tel que convenablement les grosses bestes s'y puissent retirer.
MS. :
En un Breuil d'oliviers novellement feillus.
 :
Se sont logés lès le ferré chemin,
Et pardeça lès le Bruel de sapin.
Alibi :
Sire, en ce Breuil arrier l'avons laissié.
Theobaldus Rex Navarræ :
Qu'il face amours, et serve bel acueil,
Et chant souvent, comme oiselet en Brueil.
Castellanus Codiciacensis :
Que ne chanter par Brueille
Oisiax n'au main, n'au soir.
Breuillet, et Broillot, Broliolum.  :
En un Breuillet les a fait embuschier.
Alibi :
Li aguet saut, qui del Bruillet s'en ist.
MS. :
En un Broillet, là se sont arresté.
Merlin apud Borellum :
Et demanda embuchement en un Broillot.
Vide Octavium Ferrarium in Originibus linguæ Italicæ in Brolio, et Menagium in Diction. Etymol. Gall. ad vocem Breuil, ubi notat hanc vocem interdum etiam sumi pro loco paludoso in Barensi Ducatu. German. hodie Brühl, Pratum palustre. Conf. Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 282. voce Brôgil. Anglos. Broel, Vivarium. Vide Bosworthum h. v. Adde Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 150. et Raynouard. Glossar. Rom. vol. 1. pag. 264. voce Brueth.