« Bromosus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 757a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BROMOSUS
BROMOSUS, Brumosus. Glossæ Isidori :
Bromosa, immunda. Brumosus, annosus, resinosus.Ubi resinosus pro reses dicitur, quia aquæ resides, et quæ non fluunt, fœtidæ sunt. Eædem Glossæ :
Brumalia, Resinosa pluvia.Ruffinus lib. 3. de Vitis Patrum. n. 39 :
Et cum fœteret Brumosa aqua odore, non permittebat, ut aliam aquam mutarent.Cælius Aurelianus Siccensis lib. 3. Tardarum passion. cap. 2 :
Corruptio acceptorum cum acore vel in Bromosam vel fumosam transeuntium qualitatem, etc.ubi cœnosam, putidam, recte vir doctus interpretatur. Gariopontus lib. 1. cap. 12 :
Unde eructant frequenter calidum, Brumosum, fumosum, ut est odor piscium crudorum.Ex his emendandus S. Zeno Veronensis in Exodum Serm. 8 :
Quis non intelligit, Fratres, Pascha non esse, sed Bramosum latronis cruenti convivium ?Idem Serm. in Psal. 49 :
Sacrificium,... quod non Bramosis pecudibus, sed suavissimis moribus comparatur.Legendum enim Brumosum, vel Bromosium convivium. Vocis originem docent veteres Glossæ laudatæ a Turnebo lib. 28. Advers. cap. 5 :
Bramosa, immunda, quod Græcæ linguæ est, ubi pariter legendum Bromosa, a voce scilicet, βρῶμος, graveolentia, fœtor, βρωμώδης, fœtidus. Vocem Græcam βρῶμος expressit vetus Interpres Palladii in Lausiacis in Appendice :
Fœtorem et Brumum sufferre non poteram.Ex quibus patet perperam Filesacum lib. 1. Select. pag. 241. dixisse bramosum convivium illud esse quod avium seu agnorum carnibus constat. Forte quod βρώμη apud Hesychium βρώσιν sonet, seu cibum.