« »
 
[]« 1 bruma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 759b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRUMA1
1. BRUMA, Broma, Brumalia. Festus dies Romanorum octavo Kalend. Decemb. Kalend. Januar. Forcellin. ex Plinio celebrari solitus, ut constat ex Kalendariis Romanis Hervatiano et Bucheriano, in quibus hocce die, scriptum Bruma. Hujus porro festi originem tradunt auctor Chronici Alexandrini, Suidas et Tzetzes ad Hesiodi lib. 2. ἐργ. et ex iis Cælius Rhodiginus lib. 28. Antiq. Lect. cap. 25. qui in honorem Bacchi, [] quem veteres Bromium appellabant, a Romulo institutum scribunt. Habet etiam Joëles in Chron. pag. 151. quædam de illius origine non tamen omnino consona iis, quæ ab aliis traduntur. Alii probabilius a bruma, seu hieme, qua tempestate ejusmodi festum celebrabatur. Veteres enim Græci, inquit Scaliger lib. 2. de Emend. temporum, a Bruma, ut cognoscimus ex Octaëteridibus Cleostrati et Harpali, tempora sua ordiebantur, et eos secuti Romani, quod facilius ex decrementis umbræ horas observarent, brumæ confecto die, quam ab incrementis, solstitio. Vide præterea Janum Rutgersium lib. 4. Var. Lect. cap. 8. Gloss. Gr. Lat. : Τροπὴ χειμερινή, Bruma, Brumalis. Lex Wisigoth. lib. 8. cap. 5. § 1. Concilium Rom. sub Zach. PP. ann. 743. can. 9. et Capitula Attonis Episc. cap. 78 :
Ut nullus Kalendas Januarias, et Broma colere præsumpserit.
Tertullianus libro de Idololatria cap. 14 :
Saturnalia, et Januariæ, et Brumæ, et Matronales frequentantur, etc. Brumalia
vocat hocce festum Synodus Trullana can. 62. a qua etiam proscribitur, interdiciturque Christianis quod paganorum esset :
Τὰς οὕτω λεγομένας Καλάνδας, ϰαὶ τὰ λεγομένα βοτὰ, ϰαὶ τὰ ϰαλούμενα βρουμάλια περιαιρεθῆναι βουλόμεθα.
Quam vocem, alia licet notione, habet etiam Epigramma Petri Patricii ad Leonem Philosophum, descriptum a Lambecio lib. 4. Comment. de Biblioth. Cæsarea pag. 180 :
Εἰς μῆϰος ἔλθης εὐτυχεστάτων χρόνων,
Νίϰας ἀνισῶν εἰς ἄεὶ τρόπαιά τε,
Συγϰλητιϰοῖς ἅπασι σοῖς βρουμαλίοις
Πανηγορίζειν ἐνδιδοὺς ἐτησίως.
Vide Glossar. med. Græcit. col. 228. et Append. col. 44. voce Βρουμάλια Neque alii sunt
Brumatici, de quibus Capitulare Pipini Regis Italiæ, editum a Baluzio cap. 32. ann. 786. cap. 3. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 51. :
De pravis illis hominibus qui Brumaticos colunt, et de hominibus suis subtus maida cerias incendunt, et votos vovent, etc.
Ubi perperam editum Brunaticos. Nam eadem sunt, quæ in Trullana Synodo interdicuntur.
Ab his porro Brumalibus nata forte vox Belgis et Picardis frequens, qua, qui se mero et cerevisia ingurgitant, Bromardiers vocant, quod hisce festis agitare solerent crebra convivia, in quibus Baccho indulgebant.