« Brunus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 761a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRUNUS
BRUNUS, Fuscus color, subniger, nigricans, Gall. Brun, Italis, Bruno, Germ.
Braun ; Vide Graffii
Thesaur. Ling. Fr. vol. 3. col. 311. voce Brûn. sic forte
dictus a prunorum colore, ut censet Octavius Ferrarius, vel quod Bruniæ, seu
loricæ, colorem referat ; unde nostri Bronze, pro ære, ex quo Bruneæ et
statuæ conficiuntur, a cujus colore subfusco, Bronzer dicimus, Itali
Abbronzare, fusco colore illinire, depingere. Vide Palladii locum in Bruntus. MS. :
Vide Brunitus. Προύτζινες, æneus. Bronze, apud Anonymum de Locis Hierosol. cap. 8 :Et si avoit des elmes Burneis.
ἔχει ϰαὶ δύο πόρτας προύτζινες.Vetus esse verbum Gallicum, aut Germanicum, evincit Brunechildis Reginæ nomen, quod a Germanico accersunt quidam, dictamque volunt Bruyne hilt, quasi fuscam heroida. Rabanus Maurus Poem. 12. ad Brunuwardum Chorepiscopum :
Leges Ethelredi Regis cap. 23 :Ultima quem clarum, hunc caussat prima nigellumSyllaba.
Grisengos pannos et unum Brunum.Statuta Massil. pag. 303 :
Item de capa panni Bruni vel Blanchi... Item de caligis... grossis de vario, vel Bruno, seu nigro 3. denar.Raymundus de Agiles :
Vidi illico ingredientem.... quendam magnum et spissum, Bruno colore et subcalvo.Guill. de Baldenzeel in Hodœporico, de Arabibus :
Bruni homines sunt, fortes et veloces.Utuntur præterea Turpinus in Carolo M. Constantinus African. lib. 1. Commun. locor. medic. cap. 24. Michaël Scotus de Physionom. cap. 13. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 851. Gaufridus Vosiensis 1. part. cap. 67. Regula Trinitariorum cap. 2. Thwroczius, et alii.
P. , 1766.
◊ MS. : Viestue estoit moult ricementD'un Brun sains menuement,Toute d'or à œuvres menues.
Brunedo, Fuscus color. Fridericus II. Imp. lib. 2. de Venat. cap. 21 :
Habentes marginem, tendentem ad Brunedinem.Infra :
Hujusmodi fuscos seu Brunos tendentes ad rubedinem vocamus illos, qui habent colorem Brunum, permixtum rubedini.Vide Octav. Ferrarium in Orig. linguæ Ital. in Bruno.