![[]](img/image.png)
BRUSARE, Ital. Bruscare, Navem calefacere, Gall. Chauffer un vaisseau, Ignem
ex Bruscis accendere in navi, ut facilius purgari possit et sebo illiniri. Ogerii
Panis Annal. Genuens. ad ann. 1213. apud Murator. tom. 6. col. 405 :
Accidit in portu nostro quoddam infortunium ; scilicet quum calafati Brusarent quamdam maximam navem, quæ vocabatur Contessa, accenso in ea igne combusta fuit tota, et juxta illam duas alias naves.Exstat in Statutis Massil. pag. 570. caput integrum De modo Bruscandi, in quo statuitur,
quod nemo audeat Bruscare, vel Bruscari facere in portu Massiliæ navem neque bucium, navem usque adorire ; et in Bruscando in dicto portu, ille qui Bruscabit, hanc adhibeat cautelam, quod ignis ille non transcendat mediam coopertam, cum a prædicta media cooperta superius sit valde periculosa flamma illius ignis, cum transcendit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bruscava, Brusques. Statuta Massil. pag. 446 : Item, quod omnis navis, et omne lignum, cooperta, vel coopertum, vel discooperta, vel discoopertum, quæ vel quod dabit latus in portu Massiliæ det tantumdem, quando raspabitur, seu torquebitur, seu quando si rasparia, o si torquaria que non Brusques, quantum daret si Bruscava,MS. habet Brusquava. Voces sunt vernaculæ, quæ dicuntur de navi Bruscata vel Bruscanda. Vide Jalii Antiq. naval. vol. 2. pag. 257. et 384.