« »
 
[]« Bubii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 764a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUBII
BUBII, Bubones, Bobones, Lixæ, calones, nebulones, furciferi, Germ. Buben. Chronicon. Colmaricense 2. part. ann. 1300 :
Rex autem habebat nimios, ita ut antiqui patres dicerent, numquam vidisse eos talem et tantam militiam congregatos : servorum autem pauperum, qui dicuntur Bubii, tanta fuit multitudo, etc.
Idem Chron. ann. 1287 :
Ordinatum enim sic fuerat, ut Regi dicebatur, quod pecuniæ quatuor Bobonibus datæ fuissent, ut tentoria, sive exercitus, in quatuor partibus incendissent.
Et ann. 1296 :
Venerunt nudi Bubunes, et agros bene seminatos everterunt, etc.
Et ann. 1298 :
Hospitium Advocati Imperii Bubones incenderunt.
Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 22. et Grimmii Antiq. Jur. pag. 320.