![[]](img/image.png)
BUBO, Tumor, species carbunculi, seu ulceris, a Græco Βουϐών, Inguen, quod hujusmodi tumores sæpius circa inguina nascuntur, Gall.
Boubon. Miracula S. Humilianæ inter Acta SS. Maii tom. 4. pag. 406 :
Patiebatur infirmitatem in femore, quæ vulgo dicitur anghio, physice Bubo.Miracula S. Francisci Solani tom. 5. Julii pag. 909 :
Correpta fuit vehementissima febri.... subtus ejus axillis detectis quoque Bubonibus, magnam duritiem ac tumorem præ se ferentibus.