![[]](img/image.png)
BUCKSTALL, Servitii vel tributi species apud Anglos, de qua in Monast. Anglic. tom. 2. pag.
827.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Buckstall Anglis est majoris retis species ; est etiam servitium quod a
vassallis seu tenentibus domino venanti debetur. Privileg. de Sempringham apud Th.
Blount in Nomolex. Angl. : Et sint quieti de chevagio, hondpeny, Buckstall et tristris, et de omnibus misericordiis, etc.Addit autem idem Blount ibid. ex 4. Inst. fol. 306 :
Buckstals, i. ubi homines convenire tenentur, ibidem convenire ad stableiam faciendam circa feras et ad easdem congregandas quietum esse de hoc servitio, quando dominus chaseaverit.Vide Carno.