« »
 
BUDA 1, BUDA 2.
[]« 1 buda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 768c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUDA1
1. BUDA, Storea. Gloss. Camberonense : Buda, stramentum lecti de biblo, id est, papyro. Gloss. Lat. MS. Regium Cod. 1013. et Papias : Buda, storia, ubi legendum storea. Servius ad 2. Æneid. :
Ulvam dicunt rem, quam vulgus Budam vocat.
Pelagius libello 10. n. 76 :
Videns autem Ægyptius vestitum mollibus rebus, et Budam de papyro, et pellem stratam sub ipso.
Perperam igitur inde nostrum Bouë, id est, lutum, accersit vir doctus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Glossis Isid. habetur Buda, Historia, pro quo legendum Storia, vel potius Storea, nisi forte magis arrideat correctio Barthii, qui Adversar. 14. 8. pro Buda censet scribendum esse Buga vel Bugia, quæ vox fabulam hodieque Italis notat. Historia autem etiam vere Latinis Scriptoribus mendacem fabulam denotat non raro. Alteram notionem eædem Glossæ Isid. subjiciunt voci Budæ :
Buda, Ornamenta regalia vel camelorum.
Sed pro Buda legendum Bulla jam annotarunt Martinius in Lexico ad vocem Bulla, et Grævius ad hunc ipsum locum Isidori. Vide Burmann. ad Antholog. Lat. vol. 2. pag. 462.
[]« 2 buda » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 768c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUDA2
2. BUDA, Idem quod alibi Buta, vulgo But, Scopus, ad quem sagittatores sagittas [] suas dirigunt. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 16 :
In qua platea sunt quædam Budæ, Gallice Budes, alias bersaux, in quibus et ad quas Budas aliqui balistarii tunc trahebant.
Vide supra Bersa 1.