« »
 
[]« Budingum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 769a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUDINGUM
BUDINGUM, Buding. Charta Henrici III. Imp. ann. 1056. pro Monast. S. Maximini Trevir. apud Nicol. Zillesium :
Si cujus bona vel prædia propter aliquam culpam vel querimoniam in placitis Abbatis, id est, Budingum, dominicata, vel publicata fuerint, omnia Abbatis erunt, nisi bonis eisdem, postquam villici Abbatis ea in custodiam susceperint, se quilibet temere intromiserit.
Alia ejusdem Imperatoris apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 431 :
Quotiens vero Abbas vel suus villicus apud Brunwilre, vel quolibet in loco infra terminos Abbatiæ placitum habere voluerit, quod vulgariter Buding dicitur, id suæ sit potestatis.
[]
P. Carpentier, 1766.
Judicii genus abbatibus proprium, in quo de fundis, agricolatione et re rustica, colonorumque, quos Scaremannos vocabant, obsequiis disceptabatur. Sic ex Chartis Ravingirsbug. monasterii colligitur, ut notat Hontheim ad Ch. Henr. III. imper. laudatam supra Histor. Trever. pag. 399. col. 2. Vide Haltaus. Glossar. Germ. in Bauding, col. 104.