« »
 
[]« Bugulus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 771b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUGULUS
BUGULUS, Ornamentum muliebre. Chron. Placent. ad ann. 1388. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 580 :
Dominæ pro majori parte, loco terzarum de auro vel de serico, quas portare solebant contextas seu interzatas in capillis capitis earum, nunc portant Bugulos, qui sic nominantur, quos cooperiunt capillis capitis earum ligatis super dictos Bugulos, etc.
Vide supra Borreletus et Baga 2.
P. Carpentier, 1766.
Aliud vero est mulierum itidem ornamentum, quod Boullon vocatur, in Lit. remiss. ann. 1442. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 239 :
La suppliante avoit prins en ung coffre trois bourses et ung bouton ou tabouret à usage de femme, estoffez de sonnettes et de Boullons d'argent.
Idem videtur quod etiamnunc Bouillon appellant, ut et in aliis Lit. ann. 1414. ex Reg. 168. ch. 162 :
Sept escus en or, huit escus en monnoye et trois petiz Bouillons, et deux anneaux d'argent.