2. BULLA, Sigillum, seu typus sigillarius, quo bullæ ipsæ imprimuntur. Glossæ. MSS :
Bulla, Emblema, i. varietas pavimenti, vel sigillum.
Gloss. Ælfrici
Saxonicum :
Sigillum, vel Bulla
, Segel, Jo. de Janua :
Bulla,
sigillum, quod ceræ imprimitur.
Hucbaldus in Vita S. Rictrudis cap. 15 :
Et ut clara editus prosapia, Regis quoque præclarus fulsit in aula, regia
honoratus Bulla, utpote prudens Notarius regalium præceptorum conscribens
edicta.
Hariulfus lib. 1. Chron. Centul. cap. 6. de Mauronto :
In aula
ejusdem Regis militavit, et ut nobilis regiæ Bullæ vel sigilli bajulus.
Testamentum Guillelmi Montispessulani tom. 9. Spicileg.
Acher. pag. 157 :
Sacrista vero habeat partem sigilli, et Bullæ residuæ tres
partes dentur in ornamentis Ecclesiæ ; de Bulla vero et sigillo fiat sicut erat
temporibus patris mei.
Nicetas Choniates in Codice
Barbaro-Græco ejusmodi typum sigillarium Imperatoris CP.
χρυσόϐουλλον appellat, et
μετὰ λίθων
λαμπρῶν fuisse ait, hoc est, lapillis adornatum. Nicetæ Paphlagoni in Vita S.
Ignatii Patr. CP. sub finem. Harmenopulo lib. 6. cap. 14. et in Menæis Græcor. 11. Nov. in
S. Mena,
βουλλωτήριον dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quando autem
cœperit vel desierit
Bullæ vocabulum pro
Sigillo adhiberi, paucis docet
Mabillonius lib. 2. de Re diplom. cap. 10. Ludovicus II. Francorum Rex
Bullæ
vocabulum sæpius usurpavit, ut constat ex Spicilegio Acher. tom. 5. pag. 370. 384. et
388 :
Ex Bulla nostra jussimus annotari :
tum,
Nostræque Bullæ
impressione ; ad hæc,
Bullis nostris roborari. Ante Ludovici II. tempora in
usu erat
Anulus. Idem
Anuli seu
Bullæ usus perseveravit ad Ottonem
primum Imperatorem, qui
sigilli appellatione identidem usus est ex eodem Spicilegii
tom. 5. pag. 407. 410. 414. Ottonem Magnum hac in re imitati sunt Reges nostri Capetiani,
non tamen semper, ut patet cum ex aliorum, tum ex Philippi I. exemplo et verbis,
Bullis
nostris subsigniri jussimus, in Historia Trenorchiensi pag. 325. in qua Historia
alia de
sigillo Henrici I. ac Philippi jam dicti exempla occurrunt, uti et alibi
passim. Vide infra in
Bullare. Chart.
papyrac. incerti anni ap. Maium Classic. Auctor. vol. V. pag. 363 :
Hæc vero
nostra auctoritas ut ab omnibus observetur et verius credatur, diligenciusque
custodiatur, more nostro subscribi, et de Bulla nostra subter jussimus
sigillari.
Chart. Caroli II. ann. 883. ap. Neugart. Cod. Dipl. Aleman. vol. 1.
pag. 445 :
Hoc idem præceptum propria manu firmavimus, et de Bulla nostra subter
insigniri præcepimus.
Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 867. ap. Pertz. vol. 1.
pag. 475 :
Hincmarus... epistolam suo nomine ad Nicolaum Papam dictari in
contrarietatem Hincmari fecit, quam et Bulla sui nominis sigillavit.
Vide
Burla.
Bulla, sumitur crebrius pro ipso sigillo quod Chartis appenditur. Synodus Romana sub
Eugenio II. PP. ann. 826. cap. 18. apud Holstenium, de dimissoriis
Epistolis :
Metropolitani Bulla eas muniri oportet.
Versus de Vicelino
Episcopo Bremensi :
Chartas conscriptas, et res in scripta redactas.
Bullis firmavit, bannoque suo stabilivit.
Infra :
Scriptis firmavit hæc, et Bulla solidavit.
Acta SS. Benedict. sæc. 6. part. 2. pag. 418. ex
Epistola Gregorii VII. Papæ ad Ottonem Episc. Constantiensem :
Ob eandem causam
speciales litteras cudere Bulla nostra impressas collibuit.
Mabill. Analect.
tom. 3. pag. 302. in Charta Johannis Archiep. Arelat. pro Fratre Bonaventura ann. 1233 :
Et quoniam sigillum proprium nondum habemus, cum nondum pallium fuerimus
assecuti, huic instrumento Bullam Arelatensis Capituli præcipimus
apponendam.
Bulla, ipsum Diploma
Bulla munitum, quemadmodum
sigillum pro ipsomet
diplomate : quomodo appellamus hodie Diplomata ac Rescripta Pontificum Romanorum.
Wildebrandus ab Oldenborg. in Itiner. T. S :
Ita ut hospes, si terram intraverit,
absque Regia Bulla exire non possit.
Brompton. :
Et super hoc ostendit
Bullas et alia munimenta, quæ inde præ manibus habuit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vide
Sigillum 1. Charta ann. 1241. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 388 :
Warandiam petens Herewicus comes ipsi Bullam, id est, sigillum, dedit, ut sibi
ipsi cautelam in scripto exprimeret sufficientem.
Bulla, Schedula, syngraphum, chirographum ad rei cujuspiam indicium, nostris vulgo
Bulete, Buletin, Italis
Bolleta, vel
Buletta, et
Bulletino.
Anastasius in Nicolao I. PP. pag. 217 :
Hic Christi amicus omnium nomina claudorum,
cæcorum atque ex toto debilium in urbe Roma consistentium scripta apud se retinens,
quotidianum illis victum ministrare studebat. Nam reliquis pauperibus gressum aut vires
habentibus hujuscemodi, ut vicissim eos pasceret, sapienter reperit modum, scilicet
Bullas suo nomine titulatas fieri jussit, et has eis dari præcepit, ut quanti prima
feria, quanti 2. quanti 3. et cæteris obliquis (reliquis)
feriis prandere
debuissent, per signum Bullarum facilius nosceretur. Et in iis quidem Bullis, quæ eis
datæ sunt, qui 1. feria refici debebant, fecit per singulas 2. nodos, et sic per omnes
usque in sabbatum, ut quot feriæ essent tot essent nodi per singulas Bullas, includens
in eis nuces, ubi nodi fiebant, quatenus nullus pauper haberetur in urbe, qui vel uno
die per hebdomadam de suis eleemosynis non esset refectus.
Bullas Aureas qui Imperatorum Byzantinorum proprias fuisse putant, longe errant, cum et cæteri
Principes iis sint usi. Sed et non plane hactenus constat, a Francisne nostris ii, an vero
Franci a Byzantinis istiusmodi sigillorum usum acceperint, cum eadem ferme tempestate iis
cœpisse uti legantur. Nam sub Theophilo, Michaelis filio, Imperatore CP. harum primum
meminit Cedrenus, A Justiniano I.
aurearum bullarum usum repetendum scribit Gatterer. Diplom. Theoret. §
135. sub quo Ludovicum Pium Imperat. Francicum iis usum auctor est
Agobardus Lugdunensis lib. de Insolentia Judæorum, ad eumdem Imperatorem scribens :
Ostendunt
præcepta ex nomine vestro Aureis sigillis signata.
Neque tamen ii
semper sigilla pendentia suis apposuere diplomatibus ; sed ut plurimum sigilla cerea,
annulo signatorio impressa, Chartis ipsis affigebant cujusmodi nonnulla videre licuit in
Archivo Sandionysiano, et quale exhibetur Caroli M. in Monumentis Paderbonensibus, et
ejusd. Ludovici apud Chiffletium in Historia Tornutiensi pag. 262. in quo
προτομὴ Imperatoris lusca et laureata conspicitur, cum hac
inscriptione in circulo : XPE PROTEGE KA-ROLUM (HLUDOVICUM) IMPERATO-REM. Cujusmodi etiam
fuit sigillum, litteris Justini Junioris Imperatoris ad Aretham Ægyptiorum Regem
appositum ; Arethas quippe, ut ait Theophanes pag. 270.
δεξάμενος τὴν τοῦ Βασιλέως σάϰραν, ϰατεφίλησε τὴν σφραγίδα τὴν ἔχουσαν τὸ στηθάριον
τοῦ Βασιλέως : Tum vero traditæ sibi Imperatoris sacræ, seu Epistolæ,
sigillum ejusdem facie cum pectore insculptum exosculatus est.
Neque tamen hæc
verba de bulla accipienda censuerim ; sed de cereo sigillo, litteris impresso. Certe
bullas aureas Imperatores Francicos et Germanicos non appendisse constat, nisi iis
tabulis, quæ et majoris essent momenti, et Privilegia Ecclesiarum continerent, cum cætera
aut plumbeis, vel cereis munita conspiciantur. Ita Carolus Calvus, Ludovici filius,
Chartas Auro bullatas Monasterio Sandionysiano indulsit ; ut habet Sugerius abbas
apud Doubletum pag. 873 ;
Cum appenditiis sigillis Aureis,
ut ait lib. de
Administratione sua. Profert Sanjulianus in Tornutio pag. 510. aliud Diploma ejusdem
Caroli, nondum Imperatoris, quod ita clauditur :
Manu nostra propria eam
firmavimus, et Bullis nostris subinsigniri jussimus.
Cui quidem Diplomati, ait
idem Scriptor, appensum erat sigillum aureum, (
Byzantium appellant veteres Tabulæ
ejusdem Monasterii) in cujus antica Regis protome, in altera ejusdem Caroli monogramma
conspiciuntur. Existit bulla alia aurea ejusdem Caroli Imperatoris appensa diplomati pro
fundatione Monasterii S. Cornelii Compendiensis, quod descriptum legitur tom. 10.
Spicilegii Acheriani pag. 157. sicque clauditur :
Manu propria subterfirmavimus, et
Bullarum nostrarum impressionibus insigniri jussimus, etc.
Hanc vero Bullam
aiunt fuisse 8. vel 10. Ducatorum, nam ab aliquot annis furto sublata est. Sed ejusdem
Monasterii monumenta docent, in antica illius parte protomen Imperatoris fuisse
descriptam, cum hisce characteribus, KAROLUS IMPERATOR FRAN. TOP : (forte RO-MANORUM) in
postica, RENOVATIO IMPERII ROMANI ET FRA. Hujus quidem Bullæ mentio est in 1. Regesto
Parlamenti Parisiensis fol. 185. inter Aresta Pentecost. ann. 1271. Beugnot. vol. 1. pag. 859. sect.
19. :
Quoddam privilegium Monasterii Compendiensis Bulla aurea
Caroli Calvi Franciæ Regis signatum arestatum fuerat, tanquam de falsitate suspectum per
Curiam, eo quod filo, cui Bulla ipsa appendebatur, poni poterat Bulla, et de eo
removeri. Postmodum considerato, quod hoc plus proveniebat ex antiquitate privilegii
ipsius, quam ex aliqua falsitate, præcepit dominus Rex privilegium ipsum reddi Abbati et
Conventui dicti loci.
Hanc Bullam se vidisse testatur Carolus Molinæus in
Consuetud. Paris. tit. de Feud. § 39. Quin cæteri Francorum Reges Bullis perinde aureis
usi sint, etsi vix dubitem, cum harum usus omnibus ferme Principibus
familiaris fuerit, uti mox ostendam ; vix tamen earum mentionem fieri comperio. In primo
Regesto Parlamenti Parisiensis exstat Arestum Oct. Candelosæ ann. 1262. fol. 127. ubi
Canonici Ecclesiæ Bituricensis
dicebant, quod ad eos pertinebat justitia de homine
per Chartam Regis Ludovici, quam super hoc prætendebant, in qua pendebant duo annuli
aurei, per quam concessa erat eisdem justitia suorum hominum.
Beugnot. vol. 1. pag. 550. sect. 17.
ibique not. Certe in ejusdem Parlamenti Regesto, quod
Ordinationes
Barbinas vocant fol. 37. descriptum legitur Diploma Caroli VII. Regis Franciæ 7.
Octob. ann. 1437. quo Diploma aliud Ludovici VII. pro
pareagio Ecclesiæ Mimatensis
confirmat, quod
bulla aurea munitum esse dicitur. Præterea in Chartophylacio Regis
Christianissimi asservatur Epistola Leolini Nortwalliæ Principis ad Regem Philippum VI.
scripta, qua recepisse se agnoscit illius literas, aureo sigillo sigillatas, in quibus
inita inter Franciæ Regnum et Walliæ Principatum fœdera continebantur. Denique Spelmannus
scribit a se visam Bullam auream Francisci I. Regis Franciæ, appensam fœderi, quod cum
Henrico VIII. Anglorum Rege pepigit, in cujus anticæ circulo versus hic describitur :
PLURIMA SERVANTUR FOEDERE CUNCTA FIDE. Id ipsum de Bulla aurea Henrici istius pariter
fœderis Diplomati appensa testatur Peirescius in Adversariis MSS. quam se vidisse testatur
in Archivo Regio, et majoris esse formæ, ac pondo 10. aureorum Hispanicorum, in qua
efficta sunt regni Anglici insignia, cum corona regia epanoclista, et periscelide.
◊ Verum apud Imperatores Germanicos longe frequentior fuit
aurearum Bullarum usus : quippe Arnulphi Imperatoris Bullæ aureæ recensentur apud Anonymum
Hasenrietanum in Episcopis Eystetensibus. Henrici I. in Chronico Casinensi lib. 2. cap.
31. Otton. III. ann. 983. primum
inter Imper. Germ. aurea bulla usum esse scribit Gatterer. Dipl. Theor. §
135. Henrici III. cap. 81. eodem lib. et cap. 49. lib. 3. Conradi apud
Buchelium in Notis ad Will. Hedam pag. 166. Guichenonum in Bibl. Sebusiana lib. 1. cap.
17. et Joan. a Bosco in Vienna. Henrici junioris, apud Ottonem Frising lib. 1. de Gestis
Friderici cap. 55. ejusdem Friderici I. apud Godefridum Monachum in Chronico ann. 1167. et
alios. Henri VI. apud eumdem Buchelium pag. 178. Frederici II. apud Joannem Villaneum lib.
6. cap. 25. Goldastum tom. 1. Constitut. Imper. pag. 289. 305. in Notis nostris ad
Joinvillam pag. 57. apud Buchelium pag. 202. ubi Bullam ipsam exhibuit, Freherum in
Appendice ad tom. 1. Scriptorum Germanic. pag. 2. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 4. pag. 257. Caroli IV. apud
Goldastum pag. 347. etc. De aurea
Bulla ann. 1356. vide Olenschlag. in edit. ejusd. et Eichhorn. Histor. Jur. Germ. § 395.
Omni subscriptione caret charta, quippe quam aurea bulla ei adpensa quod satis esse
videretur authenticam redderet. Effigies hujus bullæ Carol. IV. Imper. est ap.
Olenschlag. pag. 260.
◊ Neque Imperatoribus duntaxat propriæ fuere Bullæ aureæ : nam
et cæteros Reges ac Principes iis usos passim legere est,
Reges Angliæ, apud Matth.
Paris pag. 172. Willelmum Thorn. lib. 2. cap. 15. et tom. 5. Spicilegii Acheriani ;
Reges Siciliæ, apud Romualdum Salernitanum in Chronico MS. ann. 1166.
Bromptonum pag. 1114. ubi earum ectypon descripsit, Nicolaum Trivettum in
Chron. ann. 1178. Falconem Beneventanum ann. 1137. Baronium ann. 1156. Rocchum Pirrum tom.
1. Notit. Sicil. pag. 123. 125. 404. etc. ;
Reges Italiæ, apud Puricellum in
Ambrosiana Basilica pag. 282 ;
Reges Hispaniæ, apud Matth. Paris pag. 584. 598.
Florentium Wigorniensem pag. 357. et Marcam lib. 7. Hist. Beneharn. cap. 8 ;
Regum Portugaliæ bullas aureas
multas adservari Ulissiponæ in Archivis Turris
do Tombo auctor est S. Rosa de
Viterbo Elucid. tom. 1. col. 211.
Reges Hungariæ, in Decretis Andreæ Regis cap. 25. et apud Hieron. Rubeum lib. 6.
Hist. Ravennat. pag. 405. Vide
Schwartner. Introduct. in rem diplom. Hungar. § 122. 123. Belam III. aureas bullas
edidisse scribit.
Reges Bulgariæ in Actis Innocentii IV. PP. pag. 54. 55. et apud Leonem Grammaticum
pag. 503 ;
Sultanos Iconienses, apud Duchesnium in Probat. Hist. Ducum Burgund.
pag. 136. denique
Duces Apuliæ, in Chronico Casinensi lib. 3. cap. 57. lib. 5. cap.
10.
Gradonici Duc. Venet.
bulla aurea ap.
Buchon. Dominat. Franc. en Orient. tab. 2. bis. num. 2. Vide
Natal.
de Wailly Palæogr. vol. 2. pag. 45. Gatterer. Diplomat. Theoret. §
125.
P. Carpentier, 1766.
◊ Notanda omnino est hanc in
rem Charta Caroli II. reg. Jerusalem et Sicil. ducatus Apul. et principatus Capuciæ,
Provinc. et Forcalq. comit. ann. 1294. in Reg. 49. Chartoph. reg. ch. 4. ubi
Bullæ
Aureæ, sigillum cereum ad majorem cautelam subjici dicitur. Quod eo lubentius
animadverto, ne quis temere alicui impostori assignet diploma, in quo
bullæ aureæ
mentio haberetur, cujus loco, sigillum cereum conspiceret :
Præsens privilegium
exinde fieri, et aurea Bulla majestatis nostræ impressa tipario jussimus communiri, alio
consimili subpendenti ejusdem majestatis sigillo cereo concesso similiter ad
cautelam.
◊ Sed et Romani Pontifices aurea Bulla interdum literas
suas obsignarunt ; quod tamen, ait Dominicus Rainaldus, nunquam observatur, nisi in
confirmatione Romani Imperatoris. At Spelmannus refert, Clementis VII. diplomati, quo
Defensoris Fidei titulum Henrico VIII. Regi Angliæ contulit, appensam esse Bullam
auream.
◊ Byzantini porro Scriptores
χρυσόϐουλλον pro Diplomate, cui appensa est Bulla aurea, usurpant passim,
quod
literas cum aurea Bulla vocant Willelmus Tyrius lib. 18. cap. 30. et Jacobus
de Vitriaco lib. 3. extremo ;
Præceptum aurea Bulla bullatum, Leo Ostiensis lib. 3.
cap. 37 ;
Præceptum aureo sigillo signatum, Petrus Diaconus lib. 4. Chron. Casin.
cap. 109 ;
Chartam sigillo aureo præmunitam, vetus Diploma apud Marcam in Hist.
Beneharn. pag. 601 ;
Privilegium cum sigillo auri, Godefridus Monachus S.
Pantaleon. ann. 1167.
σφραγίδα χρυσῆν, Synaxaria ad 13.
Maii in S. Sergio, et Zonaras in Constantino Leonis filio pag. 150 ;
Auro signatas
literas dixit idem Tyrius lib. 18. cap. 32. Bullas denique
Literas aureas
videtur appellasse Wippo de Vita Conradi Salici pag. 438 :
Legationis tamen causam
postea Imperator Græcorum aureis Literis Imperatori Conrado scripsit.
Et
Anonymus Hasenrietanus apud Gretzerum in Episcopis Eystetensibus, de Arnulpho Imp. :
Regali donatione tradidit, et chirographo aureis literis inscripto
stabilivit.
Albertus Stadensis ann. 1179 :
Hanc Epistolam
(Manuelis Imp.)
Imperator suscepit scriptam aureis literis.
Neque
enim his locis
χρυσογραφίαν intelligendam putem, ita ut
ejusmodi Epistolæ et Chartæ characteribus aureis scriptæ fuerint : quod satis indicant
verba Luithprandi in Legat. :
His dictis atque completis, χρυσοϐούλλιον, id est, Epistolam auro scriptam et signatam mihi dederunt
vobis deferendam.
Ita apud Stylitzem pag.
709.
χρυσία γράμματα, et apud
Joannem Euchaïtarum Metropolitanum, carmine
εἰς χρυσόβουλλον τῆς
Δαύρας :
Χρυσοῖς γραφῆναι γραμμάτων ἔδει τύποις
Τὸν ἐν λόγοις ϰάλλιστον ὡς χρυσοῦν ὂλον.
Et infra :
Ὅθεν φυλάξει τὴν χάριν ϰεϰρυμμένην
Χρυσοῦς φύλαξ, ϰάτωθεν ἐμβεϐλημένος.
Anonymus Combefisianus in Leone Philosopho n. 26 :
Διά ϰινναϐάρεως γράφας, ϰαι βούλλῃ σφραγίσας
χρυσῇ.
Vide Montfauc. Palæog. Gr. pag. 378.
Glossar. med. Græcit. voce
Βούλλα, col. 217. sqq. et
Append. col. 42. Balduin. II. bulla aurea ann. 1268. effigiata apud
Buchon, Histoire
de la domination Française en Orient, pag. 25. tab. 2. num. 3.
Hisce de Bullis aureis observationibus, non possum quin subjiciam, quod habet Chronicon
Petri Regis Aragon. editum a Mich. Carbonello lib. 1. cap. 13. ubi idem Rex ait, indultum
Regibus Aragonum ejusmodi privilegium :
Lo qual nostre senyor Deu per la sua gran
misericordia havia fet, e atorgat à la casa de Arago, lo qual era bullat ab Bulla de
or ; e era cler e net, e non corrumput, ne viciat en res, ço es que la bandera de la
casa real de Arago null temps fo vençuda ne arracanda del camp, semblant que fo ver, que
s'en perde una per sa folia : e volch ho dir per lo Rey En Pere Rey d'Arago, et Senyor
de Montpeller, qui per sa follia fon mort à Morell.
Sic nugantur interdum
Scriptores.
L. Favre, 1883–1887.
◊ Legitur in diplomate Johannis I.
Palæologi, an. 1346, mus. arch. dep. p. 282 :
sacrum privilegium
imperiali Aurea Bulla munitum.
Græce dicitur
χρυσοϐούλλῳ.
Bullæ Argenteæ, meminit Luithprandus in Legat. :
Tulerunt et alias literas argento
signatas.
Meminit pariter Phranzes lib. 2. cap. 10. Servatur etiam in
Gazophylacio Sangenovefano Parisiensi Bulla argentea spissior Ludovici Pii, in cujus parte
altera visitur ejus protome, cum Inscriptione solita, XPE PROTEGE HLUDOVICUM
IMPERA-TOREM : in altera nihil effictum est. Mabillon.
Diplom. lib. 2. cap. 16. num. 16. Bullam hanc argenteam non sigillum, sed sigilli
ectypum esse inde colligit, quod nulla fissura, per quam dependere sigillum ex Charta
potuerit in ea appareat.
Vide Gatterer. l. 1. §
136.
Bulla Plumbea usos interdum Reges nostros, atque adeo Carolum Mag. Imperatorem, testatur ejus
Charta pro renovatione Chartæ fundationis Monasterii Novalicensis, lib. 1. cap. 17. quæ
quidem Charta descripta legitur in Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ fol. 39. ubi sic
clauditur :
Non enim ex consuetudine anteriorum Regum hoc facere decrevimus, sed
solummodo propter necessitatem et mercedis augmentum transcribere præcepimus hoc modo,
et super plumbum sigillari jussimus.
Exstat alia Ludovici II. Imp. ann. 875. pro
Monasterio S. Clementis Insulæ Piscariæ, quæ
Bullæ Plumbeæ impressione sigillata
dicitur apud Ughellum tom. 6. pag. 1310.
quas quidem tabulas, licet ab omni
falsi suspicione immunes præstare nolim, certum tamen omnino priores secundæ stirpis
Principes usos Bullis plumbeis, cum Gazophylacium Regium alteram servet Caroli Magni, vel
Calvi, quam descripsit V. Cl. Steph. Baluzius in Notis ad Capitularia Regum nostrorum pag.
1284. alteram Gazophylacium Canonicorum Regularium S. Genovefæ Parisiensis in cujus parte
antica efficta Principis imberbis et laureati lusca protome, cum hac Inscriptione,
KARO-LUS IMP AGS. in postica in medio circulo hi leguntur characteres, RENO... VATIO...
REGNI... FRANCOR.
◊ Bullas plumbeas jam olim in usu fuisse apud Constantinopolit.
Imperatores docet in primis Bulla plumbea, quæ Gallæ Placidiæ, et effigiem et
Inscriptionem, et in aversa parte Victoriolam cum cruce præfert, ejusdem magnitudinis, qua
sunt ejus nummi. Hanc servat Gazophylacium Canonicorum S. Genovefæ Parisiensis. Id etiam
astruit Amphilochius in Vita S. Basilii Cæsariensis cap. 10. et ex eo Ursus Diaconus :
Novissime vero scripsit magnum, quod fecerat, pessimumque peccatum, et plumbo
Bullavit chartam illam.
Codinus de Offic. cap. 5. num. 27. ait, Imperatorem
Constantinop. cum ad matrem et uxorem, aut filium Imperatorem, scribebat, cerea ; cum ad
Despotas, Patriarchas, et reliquos honoratiores Principes, plumbea Bulla uti solitum.
Paulo aliter Codex Regiæ Bibl. 2023. :
Μολιϐδόϐουλα δὲ ϰεῖνται εἴς
τε τά βασιλιϰὰ πιττάϰια, ϰαὶ τὰ δεσποινιϰά, ϰαὶ τά πρὸς Δεσπὸτας, ϰαὶ Σεϐαςτοϰράτορας,
ϰαὶ Καίσαρας ὁποῖοί εἱσι, ϰαὶ πρὸς Ῥῆγας πάντας, ϰαὶ πρὸς τούς Πατριάρχας ϰαὶ τοῦς
ϰαθολιϰοὺς ἀρχιεπισϰόπους εἰς δὲ τοὺς ἄλλους πάντας Μητροπολὶτας ϰαὶ ἄρχοντας,
ϰηρόϐουλλα, εἰς μόνον δὲ τὸν Ῥωσίας πέμπουσι μολιϐδόϐουλλον.
Meminit Petrus
Diaconus lib. 4. Chron. Casin. cap. 109. præceptorum Imperatorum Constantinop.
plumbo signatorum. Ad ejusmodi sigilla plumbea referenda sunt etiam, quæ habet
Leontinus Episcop. Neapolit. in Apologia pro Christianis et SS. Imaginibus, Act. 4. VII.
Synodi :
ᾭσπερ ὁ ϰελευσιν βασίλεως δεξάμενος, ϰαὶ ἀσπασάμενος τὴν
σφραγίδα, οὐ τὸν πηλὸν ἐτίμησεν, ἢ τὴν χάρτην, ἢ τὸν μόλιϐδον, ἀλλά τῷ βασιλεῖ τὴν
προσϰύνησιν ϰαὶ τὸ σέϐας ἀπένειμεν, etc.
Vide Glossar. med. Græcit. col. 218.
voce
Μολιβδόϐουλλον.
◊ Neque soli duntaxat Imperatores Constantinopolitani ; sed et
alii proceres Palatii Bulla plumbea utebantur. Exstat, inquit Angelus a Nuce, in Regesto
Petri Diaconi Casinensis n. 136. Præceptum Symbatii Protospatharii et στρατηγοῦ Macedoniæ, Thraciæ, etc. bullatum cum Bulla plumbea,
mense Junio, Indict. 10. hoc est, ann. 892. Reges etiam Siciliæ Bullis
plumbeis usos advertere est apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 129. 316. 414. 475. tom. 2.
pag. 20. 279. 280. 283. ut Reges Hispaniæ, apud Ant. Yepez in Chron. Ord. S.
Benedicti sub finem tom. 7. et Franciscum de Pisa in
Descriptione urbis Toletanæ fol. 55. et 56. Tradit præterea Sabellicus
ex privilegio Alexandri PP. Duces Venetos uti sigillis plumbeis : sed longe ante
Alexandrum usos probat Sansovinus in Venetia lib. 11. Bullæ plumbeæ Patriarchæ Constantinopolitani meminit Pachimeres lib. 8.
cap. 22.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ea quoque usi sunt, præter
supra laudatos reges,
reges Aragon. Cypri et Portugal. Charta Jacobi II. reg. Arag.
ann. 1319. pro unione regnorum Arag.
et Valent. Principatusque Catalon. :
Præsens scriptum nostrum mandavimus Bullæ nostræ plumbeæ munimine communitum,
etc.
Lit. Henr. reg. Cypri ann. 1247. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput.
Paris. :
Je ai fait faire ce présent privilege et garnir le de mon Seel de plomb,
par la garantie de mes homes dou royaume de Cypre.
Pactum inter reg. et prælat.
Portugal. ann. 1330. apud Odor. Raynald. ad ann. 1289. § 17 :
Promiserunt.... regem
Dionysium daturum literas suo plumbo regio Sigillo munitas, etc.
Hujus pariter
mentio fit in Charta Hugonis
Revel magistri Hospit. S. Joan. Jeros. ann. 1274. ex
Chartul. Cluniac. ch. 178 :
In cujus rei testimonium præsentes litteras Bulla
nostra plumbea fecimus communiri.
Inter privilegia a Rom. Pontif. reipublicæ
Lucensi concessa, illud veluti potissimum recenset Ptolomeus in Annal. brev. ad ann. 1064.
ut
bulla plumbea uteretur :
Primo tribuit ei Bullam plumbeam pro sigillo
communitatis, ut habet dux Venetorum.
Nihilominus rarissima esse imperatorum,
regum, principumve diplomata sigillo plumbeo munita, censet Muratorius ; unde caute
judicandum esse de his, quæ supersunt, monet vir eruditus, quem consule tom. 3. Antiq.
Ital. med. ævi col. 91. et 135.
◊ Bullis præterea
Plumbeis usos constat Episcopos,
atque adeo summos Pontifices : ac Episcopos quidem, ex Concilio Cabilonensi II. ann. 813.
cap. 41 :
Literas etiam habebit, in quibus sint nomina Episcopi et civitatis Plumbo
impressa.
Et ex Anastasio Bibl. in Præfat. ad octavam Synodum, de eadem Synodo :
Et omnia hæc in quinque Codicibus scripta sive compacta, et omnium
subscriptionibus roborata ; sed et ipsos Codices Plumbea Bulla munitos, atque sigillatim
loci servatoribus traditos, patriarchalibus sedibus deferendos, etc.
In Cod. reg. 5187. fol. 67. v°.
exscripta legitur Charta Rainaudi archiep. Lugdun. ann. 1215. qua fratribus leprosis
Lugdun. quamdam decimam concedit ; hæc autem Charta
bulla plumbea ipsius
archiepiscopi in filis sericis rubei croceique coloris sigillata erat, ut ibi
observatur. Scribit Bromptonus pag. 1458.
non solere
cisalpinos Præsules vel Primates scriptis suis autenticis Bullas Plumbeas apponere, sed
cereas.
De transalpinis certe id observare est ex Roccho Pirro tom. 1. pag. 320.
etc. tom. 2. pag. 281. etc. Quin et abbatis
Bulla
Plumbea memoratur a Mabillonio lib. 2. de Re Diplom. cap. 15. num.
3.
◊ De summorum Pontificum Bullis plumbeis hæc habet Luithprandus
lib. 6. cap. 6 :
Hæc domnum Papam nullis narrantibus fecisse crederemus, nisi
literæ fidem admitterent, quæ Plumbo signatæ ejus nominis characteres monstrant.
Carmen de Curia Romana v. 985 :
Non auro, non argento, sacra Bulla refulget,
Insignit chartas Plumbea forma sacras.
Et v. 1009 :
Ponitur incudi pars quædam parvula Plumbi,
Et redit argenti tempore forma brevi ;
Malleus impositæ vix dat tria verbera massæ,
Et subito Plumbum se novat ære novo.
◊ Notum vero in plumbeis Bullis Paparum describi eorum nomina in
altera harum facie, quod etiam factitatum in Bullis Episcoporum : hinc Flodoardus lib. 3.
Hist. Rem. cap. 17. de Actardo Episcopo :
Epistolam suo nomine ad Nicolaum PP.
dictari... fecit, quam et Bulla sui nominis sigillavit.
Polydorus Virgilius ait,
Agathonem PP. in cera annullo impressisse sigilla : verum postea
cum summus Pontifex multa irrogaret privilegia, ut diplomata diuturniora
forent, placuisse Stephano III. et Adriano I. tabulas apostolicas plumbo obsignari, nec
antiquius sigillum publicum reperiri opinatur. Sed vetustiora diplomata summorum
Pontificum, inquit Dominicus Raynaldus Bibliothecæ Vaticanæ custos, non vidit Polydorus :
nam tempore Silvestri, quo Ecclesia Romana, ab immanissimo tyranno diu oppressa, respirare
cœpit, literæ apostolicæ plumbo obsignatæ fuerunt : quæ quidem Bulla plumbea Silvestri
reperitur in Archivo Aretino. Asservantur præterea, eodem teste, in Archivo Castri S.
Angeli vetustissima in papyro, ex frutice confecta diplomata, plumbo obsignata summorum
Pontificum Leonis I. Gregorii Magni ac Sergii. Hæc somniasse Raynaldum testis est, hac in re locupletissimus, Muratorius tom.
3. Antiq. Ital. med. ævi col. 91. quippe qui primum ex laudatis a Raynaldo tabulariis
diligenter perlustratis, nihil tale deprehenderit ; quod et de Romanis archivis asserere
non dubitat. Ipsum consule ibid. col. 129. His consentanea habet
Bromptonus pag. 1718 ubi ait a
tempore Gregorii Magni Bullas fuisse, et adhuc in
Romana Ecclesia aliqua ipsius privilegia bullata servari.
Ita etiam Wil. Thorn.
in Chron. cap.
i. § 10. Conf. Gatter. Dipl. Theoret. § 137. num. II,
i. Natal.
de
Wailly Palæogr. vol. 1. pag. 46.
◊ Idem Raynaldus observat in plumbo diplomatum vetustissimorum
Pontificum non impressas fuisse imagines Petri et Pauli ; sed tantum illius Pontificis
nomen, cujus literæ obsignabantur : quod hodie observatur, a modernioribus Pontificibus
introductum et in usu positum esse. Vetustiorem quippe usque adhuc Bullam cum imaginibus
Petri et Pauli non se reperisse ait, quam sub Adriano IV. qui anno 1153. vixit, et sub
Benedicto VII. Apostolorum plumbo non imprimi imagines. Verum sub Paschali II. hunc morem
cœpisse, docet Doubletus pag. 475. At cur in Bullis summorum Pontificum sancti Pauli imago
dextram, S. Petri sinistram partem occupent, quædam Matth. Paris ann. 1237. pluribus vero
disserit Leo Allatius lib. 1. de Consens. utriusque Eccles. cap. 6. ut et Nicol. Alemannus
lib. de læva et dextra. Vide Ughellum tom. 6. pag. 457. Ad Bullas etiam plumbeas PP.
spectat querela ista Stephani Episcopi Tornacensis Epist. 164. 165 :
Plumbo Anglico
teguntur Ecclesiæ, nudantur Romano.
Sed et ne quid intactum relinquatur, primus
Clemens VI. domus insignia Bullis suis impressit. Albertus Argentin. ann. 1342 :
Hic Papa cum arma progeniei suæ haberent quinque rosas, contra morem
antecessorum, totidem rosas poni fecit in Bullis.
◊ Porro in Bullis Summorum Pontificum electorum, et necdum
consecratorum, eorum nomen non inscriptum docet Gregorius X. in Bulla ann. 1272. apud
Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccles. Placentinæ num. 118. hisce verbis :
Nec mireris, quod Bulla non exprimens nomen nostrum est appensa præsentibus, quæ
ante consecrationis et benedictionis nostræ solennia transmittuntur : quia ii, qui
fuerunt hactenus in Romanos electi Pontifices, consueverunt in bullandis literis ante
suæ consecrationis munus modum hujusmodi observare.
Nicolaus III. in Bulla anni 1289. apud Rymer. tom. 2.
pag. 427 :
Præfatus prædecessor nondum benedictus et consecratus... per litteras
suas bullatas Bulla sua, quæ nomen suum nondum exprimebat, vobis
concessit... Licet igitur eædem litteræ sic bullatæ plenissimam in se habeant
potestatem, maxime cum Sedes Apostolica, ante consecrationem et benedictionem electi
in Summum Pontificem, cum defectiva Bulla electi nomen nullatenus exprimente, bullare
litteras suas consueverit ab initio.
P. Carpentier, 1766.
◊ Idem docet bulla Clement.
VII. ex Tabul. Massil. :
Datum Fundis sub Bulla capitibus apostolorum Petri et
Pauli consignata, qua utuntur ad apostolatus apicem assumpti ante sui coronationem,
viii. Kal. Oct. assumptionis nostræ anno primo.
Adde Bullas Bened.
XIII. ann. 1374. in Reg. 1. Chart. ad ducat. Brit. spectantium in Bibl. reg. fol. 25. r°.
et Gregor. XII. ann. 1406. ad calcem Stat. eccl. Reat. MSS.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quibus vero notis Bullæ
genuinæ a falsis internoscantur, pluribus exponunt Stat. Synod. eccl. Castrensis ann.
1358. cap. 22. part. 2. ex Cod. reg. 1592. A :
Ut clarius hoc (quando
scilicet exequi debent mandata)
intelligant simplices capellani, aliqua exempla
super hiis hic duximus inseri. Non debent exequi mandata auctoritate apostolicæ literæ,
si falsa Bulla falsis literis sit appensa. Item si filum de vera Bulla sit extractum ex
toto, et per aliud filum falsis literis eisdem literis de Bulla inseratur. Item si filum
ab ea parte, in qua carta plicatur incisum cum vera Bulla filis literis immittatur sub
eadem plicatura cum filo simul canapis restauratur. Item si a parte superiori Bullæ,
altera pars fili sub plumbo resinditur (sic)
et per idem filum literis
falsis inserata reducitur infra plumbum. Item si habeant rasuram in loco suspecto, puta
in nominibus citandorum, vel judicis, vel in data, vel ubi est vis quæstionis. Item cum
scriptura literarum, quibus apposita fuerat vera (Bulla)
cum aqua vel vino
universaliter abolita seu deleta, eadem carta de novo rescribitur. Item cum cartæ
totaliter abolitæ, cui apposita fuerat vera Bulla, alia subtilissima carta ejusdem
cantitatis scripta cum tenasissimo glutino conjungitur. Item si Bulla non sit æqualis,
sed alicubi magis tumida, alicubi magis depressa. Item in adjunctione filorum et in
monitione Bullæ, vel in obtusione, et aliis modis poterit falsitas deprehendi. Item
præsumuntur esse falsæ literæ apostolicæ, si falsam latinitatem contineant. Item
dicuntur esse falsæ, si Papa vocat filium episcopum vel superiorem aliquem : hos enim
vocat fratres. Item si vocat fratres regem, vel principem, vel quoscumque alios clericos
vel laicos : hos enim omnes debet vocare filios et consimiles. Item si uni personæ
scribit in plurali : non enim dicit uni personæ quantumcumque sit, episcopus, vel rex,
vel alius, mandamus vobis, sed mandamus tibi. Per tales enim literas, si falsitas sit
evidens et manifesta, capellanus non debet aliquatenus exequi quod mandatur.
Hæc, tametsi longiora, nemo, opinor, extra propositum esse judicabit. Vide Propylæum ad
Acta SS. Maii et Paralipom. quibus adde tom. 5. novi tract. de re diplom. pag. 82. etc.
Confer Decretal. lib. 5. tit. 20.
c. 5. Innocent. III. PP. unde exscriptum Statut. Synod. Castrens.
◊ Bullarum Plumbearum usus alios etiam spectavit : nam
plures Dominorum Montispessulani in Camera Computorum Paris. asservantur. Vide ectypon
Bullæ alterius plumbeæ in Adversariis Peirescianis, cum hac Inscriptione :
Bulla
Girardi Amici
, et in altera parte,
Domini de Cavis montibus
. In
Libertatibus concessis
villæ Montisbrusonis a Guigone Comite Forensi mens.
Novemb. ann. 1223. hæc habentur :
Si aliquis voluerit sigillum plumbeum Dom.
Comitis super aliquo contractu vel negotio roborando, fiat inde petenti copia, et det 3.
sol. et nil amplius ab eo inde exigatur. Si vero voluerit cereum sigillum, det 12. den.
tantum.
Bullæ Cereæ, quam
ϰηρόϐουλλον σφραγίδα vocat Novella Alexii
Comneni, usus cœpit apud nostros, ex quo sigillis pendentibus uti cœpere, qui quidem mos
ad Anglos serius transiit, postquam scilicet Normanni insula potiti sunt. Ingulphus :
Chirographorum confectionem Anglicanam, quæ antea usque ad Edwardi Regis tempora
fidelium præsentium subscriptionibus cum crucibus aureis aliisque sacris signaculis
firma fuerunt, Normanni condemnantes, chirographa chartas vocabant, et chartarum
firmitatem per uniuscujusque speciale sigillum, sub installatione trium vel quatuor
astantium conficere constituebant.
Vide
Sigillum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bulla Blanca, apud Rymer. tom. 2. pag. 297. est Bulla Papæ recens electi et necdum consecrati,
qui nomen suum in Bullis, quas litteris suis appendit, exprimere non solet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bulla Defectiva, Eadem notione. Vide paulo superius adnotata.
P. Carpentier, 1766.
Bulla Leonina, in Stat. Avenion. Lib. 2. rubr. 26. pag. 315 :
Item quia per Bullam
Leoninam concessum est auditoribus causarum commissionalium restituere et prorogare
fatalia appellationum, cujus tenor sæpe in processibus per notarium frustra inseritur,
etc.
Bullare apud Cornelium Celsum, est
Bullas facere, id est, tumores :
Sic
urina Bullat. Bullantes aquas
dixit Plinius, quasi bullis tumentes et
scaturientes.
Fontem affluentem bullis, Apuleius lib. 4. Papias MS. :
Bullare, Exundare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bullare, Testari. Hist. Ordinis Chartus. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 204 :
Fidem Christi Bullantes proprio sanguine.
Bullare, Bullam, seu sigillum literis, epistolæ aut diplomati apponere. Joan. de Janua :
Bullare, sigillare.
Ratbodus Episcopus Trevirensis :
Hanc ergo
epistolam annulo Ecclesiæ nostræ Bullare censuimus.
Anastasius Bibl. in Vita S.
Joannis Eleemosyn. num. 94 :
Non potest scribere et Bullare ? mox abiens scripsit
propria manu peccatum, et Bullans portavit beato.
Ursus Subdiaconus in Vita S.
Basilii Cæsariensis cap. 10 :
Et plumbo Bullavit chartam illam.
Ubi
Amphilochius,
ἐϐούλλωσεν. Fridegodus in S. Wilfrido cap.
28 :
Bullatas offert signato cortice chartas.
Chron. Casin. lib. 3. cap. 7 :
Præceptum aurea bulla Bullatum.
Cap. 57 :
Charta aurea bulla Bullata.
Privilegium Bullatum bulla
aurea, in Epistol. Frider. II. Imperat. ad Honor. P. anno 1223. ap. Pertz. vol. Leg.
2. pag. 251. Nota Notarii ad ejusd. Privil. ann. 1232. ibid. pag. 298 :
Ex
autentico..... Bullato et corroborato bulla aurea.
Rudolf. I. Charta ann.
1274. ibid. pag. 395 :
Litteras meas dabo, aurea bulla typario regie majestatis
impressa Bullatas.
Testamentum Guillelmi Montispessulani tom. 9. Spicileg.
Acher. pag. 157 :
Nemo cogatur Bullare nisi pro libito suo,
hoc est,
Bullæ appositionem requirere. Statuta Massil. lib. 1. cap. 9. § 5 :
Item
statuimus quod illi duo notarii qui statuti erunt in palatio, debeant habere et tenere
quandiu erunt in
illo officio Bullam et sigilla omnia, cum quibus hucusque consuetum est
Bullari et sigillari Instrumenta.
Sigillo Bullatum, in Charta Philippi Comitis Flandr. ann. 1163. Occurrit passim.
Βουλλεύειν, dixit Nicetas in Man. lib. 7 ;
βουλλοῦν, VI. Synodus Act. 3 :
τὰ
αὐθεντιϰὰ συνοδιϰὰ βεϐουλλωμένα.
Adde Acta S. Anastasii Persæ cap. 4. n. 26.
Anonymum Combefisii in Porphyrog. n.
4. et Formul. 42. ex Baluzianis. Vide Glossar. med. Græcit. col. 219. et
Bullire
suo loco.
Ebullare. Epistola Nicolai I. PP. apud Crantz. lib. 1. Saxon. cap. 38 :
Cujus
delegationis et auctoritatis, et pallii acceptionis pagina nobis est destinata, juxta
morem S. Romanæ Ecclesiæ Ebullata.
Disbullare, Sigillum avellere,
dissigillare. Vetus Interpres Sextæ Synodi Act. 15 :
Et Disbullata est hujusmodi charta.
Græca habent :
Ὁ προσενεχθεὶς χάρτης ἀπὸ Πολυχρονίου.... ἀποϐουλλωθήτω. Καὶ ἀποϐουλλωθέντος τοῦ
χάρτου, etc.
Papias :
Dibullatio, dissignatio.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1238. in Reg.
I. Chartoph. reg. ch. 2 :
Habebis potestatem, ipso nostro nuntio præsente et
præsentibus venerabilibus fratribus Minoribus et Prædicatoribus Venetiis commorantibus,
eandem sacrosanctam Coronam Disbullandi et ostendendi domino Duci et aliis bonis
hominibus Venetiarum, et iterum ipsam bullandi, præsentibus eodem nostro nuntio et
dictis fratribus.
Bullarii Curiæ Romanæ,
Bullarum seu diplomatum confectores. Gesta Innocentii III.
PP. pag. 28 :
Fecit edictum, ut nullus Officialis Curiæ suæ quidquam exigeret,
præterquam solos Scriptores et Bullarios,
quibus certum modum præfixit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bullarium, Bullarum Romanorum Pontificum collectio, Gall.
Bullaire. Synodus Valentina
ann. 1590. tom. 4. Conc. Hispan. pag. 462 :
Ex Constitutione Pii V. quæ incipit
Licet omnibus notissimum sit, quæ in Bullario Romano non
reperitur Kalendata, nec expedita fuit, sed ejus solam signaturam sufficere voluit idem
Pontifex.
Occurrit passim apud recentiores.