« »
 
[]« 1 bulla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 773a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BULLA1
1. BULLA. Hujus vocis varias notiones complexus est Ebrardus Bethuniensis in Græcismo :
Bulla, tumor laticis, nola, sidus, gemma, sigillum,
Bulla notat gemmam, stellam, vestem puerorum,
Ornamenta sil ... Bullas, et balthea signat.
Quid Latinis Bulla sit, hic non disquiro : observo tantum, Scriptoribus inferioris ævi ita appellari ornamenta quædam orbicularia, a quibus vox, Boule, apud nostros originem sumpsit. Jo. de Janua : Ut generaliter dicatur, omnia ornamenta aurea vel argentea, quæ fiunt quasi inflata, Bullæ dicuntur. Gloss. Isid. : Bullæ, ornamenta regalia, vel camelorum. Mox :
Bullæ, stramenta regalium camelorum
; leg. ornamenta, quomodo apud Papiam :
Bullæ, Ornamenta regalium puerorum, vel equorum, dictæ, quod sint similes bullis, quæ in aqua inflantur.
Vetus interpres Juvenalis sat. 5 :
Antiquitus nobilium pueri Bullas aureas habebant : pauperum de loris, signum libertatis.
Confer. Ascon. in Verrin. 2, 1, 58. Hac igitur notione bullas accipiendas puto apud Apuleium lib. 6 :
Bullisque te multis inoculatum, veluti stellis relucentem, ... saginabo.
Anastasius in Sergio II :
Gabathas interrasiles deauratas cum Bullis duabus.
In Leone IV :
Cum... gemmis ac Bullis aureis 33.
Leo Ost. lib. 3. cap. 31. (al. 33.) :
Alteram quoque iconam rotundam argento ... vestitam, argenteis etiam Bullis extrinsecus in gyro circumdatam, transmisit.
Ubi, ut et apud Anastasium, Bullæ dicuntur, quas alii Lunulas vocant. S. Hieronym. in cap. 3. Isaiæ :
Habent mulieres in Lunæ similitudinem Bullulas dependentes, quas nos ad Ecclesiæ ornamenta transferimus, quæ illuminantur Sole justitiæ.
Dudo lib. 3. de Morib. Normann. :
Ensem ex auri sex libris in capulo, bratteolisque atque Bullis artificialiter sculptum.
Chron. Casauriense :
Unde receperunt ipsi venditores ab eadem clementissima Regina Bullas de auro duas, equum optimum cum argentea sella, in pretium mille ducentorum solidorum.
Charta vero, cujus hic mentio, sic concipitur :
Unde recepimus nos suprascripti venditores pretium a te Hermengarda, Bullas duas, et caballum unum cum una sella argentea, etc.
Gunther. Lib. 9. Ligur. :
Qui gentilis Arabs, tanquam munuscula Regi
Adveheret, frenos, calcaria, cingula, Bullas, etc.
Adde Luithprand. lib. 6. cap. 3. Grimm. ad Walthar. pag. 76. et Ruodlieb. fragm. 13. vers. 100.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1019. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 80. col. 2 :
Feci autem scribere... [] textum sancti Evangelii... et manualem unum, quas (sic) vestivi ex sericis indumentis, et desuper cruces argenteas, et gammas, et Bullas, et fibulas similiter argenteas.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Bullæ dici videntur quædam ludi instrumenta, in Stat. MSS. eccl. S. Petri Insul. ann. 1388 :
Ne aliquis audeat ludere ad pilam, vel alios ludos, unde rixa possit oriri,... nec etiam ad taxillos, aleas et Bullas.
Vide supra Boula 2.