![[]](img/image.png)
BUNDELA, Bundella. Libellorum fasciculus Gall. Liasse, a Saxonico
Bunden, Ligatus ; unde Angl. Bundle, Belg. Bundel, Fascis, sarcina. Rymer.
tom. 5. pag. 216 :
Memorandum quod die Sabbati, 2°. die Decembris, omnia rotuli Bundellæ et memoranda de Cancellaria... præfata Thomæ liberata fuerunt. Ibidem ter quaterve occurrit. Bundela vero pag. 217. et alibi passim in Instrumentis Anglicis, in quibus frequenter, Bundela Brevium in Turri London. Bundela litterarum et Brevium in Turri, etc.