« »
 
[]« Burgemotus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 783a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGEMOTUS
BURGEMOTUS, Burgimotus, Burgmotus, vox Saxonica Burgemote, Curia Burgensis, Conventus Burgi, vel civitatis, i. civium : Burgh enim oppidum, Burgus, mote, et gemote, Conventus, mallum publicum. Leges Eadgari Regis cap. 10. apud Bromptonum :
Ut habeatur in anno Burgmotus ter, et scyremotus bis, et intersit Præsul Comitatus, et Aldermannus, utrique doceant Dei rectum et sæculi.
Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 7 :
Debet autem scyresmote et Burgimotus, Hundreda, vel Wappentachia, duodecies in anno congregari.
Cap. 57 :
In Curia Domini, in Hundredo, in Comitatu, in Burgimoto, vel halimoto.
De Burhgemote vide Phillips. Histor. jur. Anglosax. § 51. num. 4.