« »
 
[]« 2 burgencia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 783a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGENCIA2
2. BURGENCIA, Eadem notione qua mox Burgensatica. Regestum Magn. Dier. Trecens. fol. 37. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 903 :
Abbas et [] Conventus S. Memerii Cathalan. curiæ Campaniæ supplicaverunt, quod cum iidem et prædecessores sui sint et fuerint in bona saisina et pacifica possessione a tempore a quo non extat memoria, utendi Burgenciis suis in terra Cathalan. et recipiendi Burgenses venientes in Burgenciis suis prædictis, et ratione dictarum Burgenciarum suarum domino Campaniæ in quadraginta libras Turon. teneantur annuatim.
P. Carpentier, 1766.
Domicilia seu tenementa, quæ burgensis possidet. Charta Henr. I. reg. Angl. pro Villa de Vernolio tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 643 :
Quilibet burgensis de Vernolio dat de sua Burgencia tantummodo duodecim Turonenses ad festum S. Remegii. Si autem habeat plures domos vel platea (plateas) dat pro qualibet duodecim denarios Turonenses ; et si aliquis burgensis vendit aliquam partem Burgenciæ suæ, et idem remanet burgensis de una parte, ille qui illam partem Burgenciæ emit, non dat censum, nisi pro illa parte.