« »
 
[]« Burggravius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 785a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGGRAVIUS
BURGGRAVIUS, Burgravius, Burgi Comes, ex Germanico Burg, burgum, castrum, et Grave, Comes. Ita autem appellantur apud Germanos perpetui Castellani, Præfecti, sive Judices alicujus præsidii atque arcis ; cujusmodi sunt Burgraviatus Norimbergensis, qui pertinet ad Electores et March. Brandeburgenses, Magdeburgensis, qui est Saxoniæ Electoris, item Burgraviatus, qui est in urbe Imperiali Fridberg und Seisenhausen, certis nobilium familiis constitutus, et alii, quorum meminit Goldastus tom. 1. Constitut. Imperial. pag. 27. Præfat. et in Recessibus Imperii. Speculum Saxonic. lib. 3. art. 52. § 5 :
Burgravius, id est, perpetuus Castellanus, Judex est Marchionis.
Wichbild. Magdeb. art. 45. § 4 :
Si vero Castellanus seu Burggravius præsens esse non poterit,
art. 46. § 2 : Hos inter, Principum dignitatem obtinent Norinbergensis, Magdeburgensis, Zorbeckensis, et Misnensis. Vide eumd. Goldastum tom. 1. pag. 371. et Waitz. Indic. ad Pertz. vol. leg. 2. voce Burggravius. Vide Castellanus.
P. Carpentier, 1766.
Vide Epistolas Leti tom. 1. epist. 12. 13. et 55. ubi de Burggraviis, Landgraviis et Margraviis pluribus disserit. Adde Eichhorn. Histor. Jur. German. § 290. not. g. De Anglosax. Burhgerefa, qui in Gloss. Ælfr. Reuben. est Prætor, præfectus, curialis, vide Phillips. Histor. Jur. Anglos. § 51. num. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Burgraffius, Eadem significatione, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 11. De Borchravio Norgardiensi vide Pardessus. Collect. Leg. Marit. vol. 3. pag. 492.
Burggra viatus, Præfectura, castellania, apud Willh. Hedam pag. 283. 1. Edit.