« Burgosatica » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 786a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGOSATICA
BURGOSATICA, Prædia quæ a Burgensibus possideri poterant, Gall. Rotures.
Epistola Friderici II. Imper. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1184 :
Non permittas fratres prædictos contra privilegia ipsa et contra justitiam molestari, dum tamen feodalia et Burgosatica regni nostri non sint, nec usurpent auctoritate ipsorum privilegiorum, in quibus generali vocabulo acquisita cum justis acquirendis reconfirmentur eisdem, nulla de Constitutione prædecessorum nostrorum et nostra habita mentione, per quam loca religiosa, quocumque alienationis titulo per mansuetudinis nostræ sacrum oraculum acquirere sibi feodalia vel Burgosatica prohibentur.Vide Burgensatica.