« »
 
[]« Burgundiones » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 786b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGUNDIONES
BURGUNDIONES. Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 26 :
Omnes homines unius artis collegium faciunt, quod paraticum vocant, etiam usque ad curreros communis, quos missos vel servitores appellant ; necnon Burgundiones, portatores bladi et vini paraticum faciunt.
P. Carpentier, 1766.
Liceat hic aperire appellationis celeberrimæ, Bourguignon salé, qua Burgundiones irrideri solent, minus notam hactenus originem, quam vulgo ad Burgundionum cædem apud Aquas-mortuas ann. 1422. peractam falso adscribunt ; quippe quæ occurrat in Lit. remiss. ann. 1410. ex Reg. 164. Chartoph. reg. ch. 294 :
Le suppliant dist qu'il avoit plus chier estre bastart, que estre Bourguignon salé.
Unde accepta referri debet hujus nominis origo ad oppositas ducis Aurelianensis et ducis Burgundiæ factiones, quæ eo reapse anno 1410. nominibus d'Armagnacs et de Bourguignons distingui et appellari cœperunt : cui posteriori vox salés addita videtur, a salinis quibus Burgundiæ comitatus abundat, ut manifestius designarentur Burgundiones.