« »
 
[]« Buria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 787b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURIA
BURIA, Fons, scaturigo. Donatus Exiguus in Vita S. Trudonis :
Altera vero nocte pergebat ad villam quœ Septimburias dicitur.
Joannes Bapt. de Gramaye in Bruxella de encomio Rubeæ vallis meminit Prioratus Septem Fontium in Zonia prope Bruxellas siti in loco habitationi et quieti conveniente circa Fontium septem scaturigines, et Miræus in Orig. Canonic. Regul. Ord. S. Aug. refert, Monasterium B. Mariæ ad Septem-fontes propre Bruxellas vulgo Sevenbor appellari. Et certe Sevenbor, Belgice idem sonat quod Septemfontes ; est enim Seven, septem, et Bor seu Borne fons, Saxonice Burn, fons, torrens, unde Buria facile potuit derivari, non a Græco Βρύω, scateo, ut vult Fr. Junius. Vide Bura.