![[]](img/image.png)
3. BURRA, Pensitatio, ni fallor, quam a vassallis dominus exigit pro molitura frumenti in
molendinis suis, idem quod Molta 2. Charta Theobaldi comit.
Blesens. ann. 1182. ex Tabul. B. M. de Josaphat :
Ecclesiæ B. M. de Josaphat in elemosinam dedi Burram molendinorum meorum. Verum quoniam Burra aliquo anno minus, aliquo anno plus valebat ; ego autem elemosinam meam certam esse volebam et determinatam, in eisdem molendinis c. sol. annui redditus eidem ecclesiæ reddendos ad festum S. Remigii in perpetuum dedi, et Burram mihi retinui.