« »
 
[]« 1 bursa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 789b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURSA01
1. BURSA, Crumena, Gall. Bourse, Ital. Borsa, ex Græco Βύρσα, corium, quod ex corio confecta sit. Jo. de Janua :
Bursa, Marsupium, dicitur a Bursa, quod est corium bovis, quia de corio fiat.
Hinc Bursella, parva Bursa. Bursare, Bursas facere, vel in Bursam reponere, Imbursare. Jo. de Garlandia in Synonymis :
Marsupium, Bursa, forulus, loculusque, crumena.
S. Audoenus lib. 2. Vitæ S. Eligii cap. 12 :
Habebat quoque zonas ex auro comptas, nec non et Bursas eleganter gemmatas.
Ordericus Vitalis, lib. 9 :
Rogerius cognomento Bursa, id est, Crumena.
Guill. de Podio Laurentii cap. 21 :
Quo dicto reposuit litteras in Bursa diligenter.
Christianus Archiep. Moguntin. in Chr. :
Dispersi sunt lapides sanctuarii, non quidem in capita platearum, sed in Bursas furantium.
Capitulum gener. S. Victoris Massil. ann. 1506 :
Nec gibasserios (deferant) aut Bursas apparentes supra [] vestem.
Alanus de Insulis lib. 7. Anticlaudiani cap. 7 :
Nec Bursam satiat nummis, etc.
Utuntur præterea Petrus Blesensis Epist. 17. 74. Ebrardus Bethun. lib. contra Valdenses cap. 20. Thwroczius, Auctor Reinard. Vulp. libr. 4. vers. 224. etc.
Bursa Papalis. Cencius Camerarius de inauguratione Celestini III. PP :
Cingitur ab eodem Priore (Basilicæ S. Laurentii) zona rubea de serico, in qua dependet Bursa purpurea, in qua sunt duodecim sigilla pretiosorum lapidum, et muscus,
Mox :
In zona notatur continentia castitatis, in Bursa gazophylacium, quo pauperes Christi nutriantur et viduæ : in duodecim sigillis, duodecim Apostolorum potestas designatur : muscus includitur ad percipiendum odorem, ut ait Apostolus ; Christi bonus odor sumus Deo.
P. Carpentier, 1766.
Bursa Cornuta Præmonstratensibus interdicitur, in Stat. eorumdem MSS. dist. 4. cap. 8 :
Cutellis cum virolis argenteis, vel acutis, vaginis de corio bullito, Bursi cornutis... non utemur.
Ornatus pars non minima erat bursa, quam interdum tintinnabulis argenteis decorabant. Lit. remiss. ann. 1389, in Reg. 138. Chartoph. reg. :
Une petite houpelande doublé de sarge, le petit pourpoint, la Bourse qui y pendoit, qui est garnie de sonnetes d'argent.
Testam. ann. 1448. in Chartul. 21. Corb. fol. 277. v°. :
Item je donne à Agnès femme Pierre Pouchin une bourse de velours vermeil et ung bourselot cloqueté d'argent. Bourse pipelotée,
varie et exquisite ornata, apud Guignevil. in Peregr. hum. gen. MS. Boursieres Sarrasinoises, in Lib. 1. ordinat. super artif. Paris. ex Cam. Comput. fol. 168. v°.