![[]](img/image.png)
BUSIUS, Color, Saxonice dictus, fealu, in Gloss. Ælfrici, i. helvus, gilvus. Inde forte
dicti Busi, populi, de quibus Adam Bremensis cap. 228. ubi de insulis Balthici
maris :
San-German. MS. num. 501 :
Ibi sunt homines pallidi, virides et macrobii, id est, longi, quos Busos appellant,a vultus nempe colore. Papiæ, Busi, appellantur Pingues, obesi. Idem Papias MS. sicut et vetus Gloss.
![[]](img/image.png)
Bussus, Pinguis, obesus.