« Bussa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 792b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUSSA
BUSSA, Buza, Bucca, Bucia, Burcia, Navigii genus
grandioris, a similitudine pyxidis, quæ Anglis Busse dicitur, appellatum, inquit
Spelmannus ; pandum alvo, et obtusum prora ; seu potius, quod dolii vinarii formam
referret : quod Græci recentiores βούτζον et βούτζιον vocant, ut alibi docemus. Vide Jal. Antiq. Naval. vol. 2. pag. 249.
sqq. Varie autem ejusmodi navigii nomen scriptum occurrit apud
scriptores, nam promiscue Bussa, Buza, Bucca, Bucia, Buccia, Bucea, Buscia et
Burcia dicitur. Et primum
Bussa, quæ propria navigii ejusmodi videtur appellatio. Vetus Scriptor apud Spelmannum :
13. naves pergrandes, quas vocant Bussas, triplici velorum expansione velificantes.Philippus Mouskes in Philippo Augusto :
MS :Al vent kil n'orent pas estroit,Fit singler à la mue droit,Galies et Barges et nés,Esneques et Dormons fiers,Roges, et Busses, et Vissiers,Avoec quanque il fit mestiers.
* Busche in Poem. d'Athis MS :Nefs et Dromons, Buses et Barges.
Es Busches sont les chevaliers,Et ès galées les archiers,Et les esneques et les nezPortent les tentes et les trez.
Buza. Albertus Aquensis lib. 9. cap. 9 :
Rex ab Assur exiens, navem, quæ dicitur Buza, ascendit.Occurrit etiam apud Nicolaum Trivettum in Chron. ann. 1191.
Bucca. Radulfus de Diceto :
Ricardus Rex Anglorum, habens in comitatu suo 13. magnas naves, quas Buccas vocant, triplici velorum expansione, dum æquora sulcarent, notabiles, habens centum alias naves onerarias... se vento commisit.Joan. Brompton. ann. 1189 :
Ad urbem Messanam... cum Buccis multis, et aliis magnis navibus et galeis... venit.Utitur præterea Matth. Paris pag. 112. 107.
Bucia. Brompton. pag. 1179 :
Tres autem Buciæ de navigio suo... ad insulam de Cypro venientes... perierunt.Infra :
Quandam magnam Buciam multis paganis onustam... conspexit.Oberti Cancellarii Annal. Genuens. lib. 2. apud Murator. tom. 6. col. 338 :
Ecce duæ galeæ Pisanorum venientes obviam illis cum tribus Buciis.
Buccia, apud eumdem Brompton. pag. 1174.
Bucea. Radulfus de Diceto :
Ascendit Rex Ricardus navim cum exercitu suo, cum 156. navibus, et Buceis 24. et galeis 29.
Buscia. Brompton. in Ricardo I. :
Anno eodem applicuerunt ibi naves et Busciæ, plus quam quingentæ.
Butz, apud Petrum de Vineis lib. 5. Epist. 78.
Burcia. Rogerus Hoved. in Ricardo I. pag. 661 :
Applicuerunt ibi naves et Burciæ plus quam quingentæ, exceptis galeis et cursoriis.Infra pag. 667 :
Conduxit 10. Burcias magnas, et 20. galeas bene armatas.Idem pag. 673 :
Venit Messanam in Sicilia cum Burciis magnis.Italis Burchio, dicitur navis onerariæ minoris species, vehendis lignis et id genus mercibus, qua voce utitur Dantes in Infer. 17. Vide Butta, Buttis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Burola. Raphanus de Caresinis in Chron. MS. ann. 1379 : Cum barchis et Burolis per viam molendinorum, etc.