« 1 bustum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 793c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUSTUM1
1. BUSTUM, Vox Latinis notissima pro loco ubi cadaver mortui hominis urebatur, ejusque
condebantur ossa et cineres ; hinc istud vocabulum ad sepulcra quævis significanda
translatum fuit. Plura sunt hujus rei exempla ; unum dumtaxat, quod multis negotium fecit,
referam :
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bustorum Comites, Eodem tumulo sepulti. Epitaphium ecclesiæ B. Mariæ Pisciaci : In explicando hoc epitaphio multum insudarunt eruditi plerique, quorum conjecturas videre potes in Mercurio Gallico mensium Junii, Augusti, Novembris anni 1725. Februarii et Junii 1726. necnon Diarii Trevoltiani mensis Martii ejusdem anni. Inter omnes convenit hic agi de duobus Ludovici VIII. et Blanchæ filiis Philippo et Johanne : quibus positis rem sic expedit, et quidem, ut mihi videtur, accuratissime Scriptor epistolæ relatæ in Mercurio jam laudato mensis Februarii 1726 :Bustorum Comitum cujusdam nomen avitum ;Gratia dat reliquo. Blanca nati et Ludovico.Regibus hi nati, ne non reges habeantur,Vitæ morte dati celesti sede locantur.
Nomen cujusdam, inquit, i. e. unius, horum Comitum Busti est avitum, seu est nomen avi ejus scil. Philippi II. Gratia dat nomen Johannis (quia juxta vim vocis, Johannes Hebraice idem est qui Gratiosus) reliquo i. e. alteri. Nati sunt ex Ludovico et Blancha. Ne hi nati ex regibus non habeantur reges (habebant fratres natu majores, quibus paternum regnum erat debitum) dati sunt vitæ æternæ morte, ac locantur in sede cœlesti.