« »
 
BUSTUM 1, BUSTUM 2, BUSTUM 3, BUSTUM 4.
[]« 1 bustum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 793c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUSTUM1
1. BUSTUM, Vox Latinis notissima pro loco ubi cadaver mortui hominis urebatur, ejusque condebantur ossa et cineres ; hinc istud vocabulum ad sepulcra quævis significanda translatum fuit. Plura sunt hujus rei exempla ; unum dumtaxat, quod multis negotium fecit, referam :
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bustorum Comites, Eodem tumulo sepulti. Epitaphium ecclesiæ B. Mariæ Pisciaci :
Bustorum Comitum cujusdam nomen avitum ;
Gratia dat reliquo. Blanca nati et Ludovico.
Regibus hi nati, ne non reges habeantur,
Vitæ morte dati celesti sede locantur.
In explicando hoc epitaphio multum insudarunt eruditi plerique, quorum conjecturas videre potes in Mercurio Gallico mensium Junii, Augusti, Novembris anni 1725. Februarii et Junii 1726. necnon Diarii Trevoltiani mensis Martii ejusdem anni. Inter omnes convenit hic agi de duobus Ludovici VIII. et Blanchæ filiis Philippo et Johanne : quibus positis rem sic expedit, et quidem, ut mihi videtur, accuratissime Scriptor epistolæ relatæ in Mercurio jam laudato mensis Februarii 1726 :
Nomen cujusdam
, inquit, i. e. unius, horum Comitum Busti est avitum, seu est nomen avi ejus scil. Philippi II. Gratia dat nomen Johannis (quia juxta vim vocis, Johannes Hebraice idem est qui Gratiosus) reliquo i. e. alteri. Nati sunt ex Ludovico et Blancha. Ne hi nati ex regibus non habeantur reges (habebant fratres natu majores, quibus paternum regnum erat debitum) dati sunt vitæ æternæ morte, ac locantur in sede cœlesti.
[]« 2 bustum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 793c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUSTUM2
2. BUSTUM. Charta Stephaniæ uxoris Garciæ Regis Aragon. apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 6 :
Dono illum unum Bustum de meas vacas ad sanctam Columbam, et illo alio Busto alias medias ad illa Eleemosynaria de Najara pro pauperibus, etc.
[]« 3 bustum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 793c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUSTUM3
3. BUSTUM, Corporis truncus, corpus sine capite, cadaver. Hispan. Busto, nostris Bu. Translat. SS. Vandreg. et aliorum ex Cod. reg. 5506 :
Pontifex autem et celestium exequiarum ministri, divino quod agebatur officio çonjubilantes, sacra Busta divinarum medelarum plena piis ulnis levantes, cum magno psallentium choro.
Infra :
Qualiter loculi, quibus pretiosa sanctorum continebantur Busta, etc.
Annal. Mediol. ad ann. 1404. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 91 :
Cum quinque hominum Busta sine capite cæsa reperiissent, etc.
Vita J. C. MS. ubi de Innocentibus ab Herode occisis :
Tous les enfans fait décoler,
Can qu'il onques em puet trover
De deux ans et demi le plus,
Les chiés lor fait tolir des Bus,
Et les membres des cors sevrer.
 :
Il volt Hernaut le chief del Bu tolir.
Ibidem :
Ja li eust le chief del Bu sevré.
Chron. MS. Bertr. Guesclini :
Car ils ont bien armez et le chief et le Bu.
Robert. Burronus in Merl. MS. :
Li fait le chief volet plus d'une lanche loing del Bu.
[]« 4 bustum » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 793c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUSTUM4
4. BUSTUM, Statio boum. Vide Bostar. Chart. ann. 1186. ap. S. Rosa de Viterbo Elucid. vol. 1. pag. 217 :
Qui voluerint pausare cum suo ganato in terminos Cavelianæ accipiant de illis montadigum ; scilicet a grege ovium 4. carneiros [] et de Busto de vacis, unam vacam ; iste montadigo est concilio.