![[]](img/image.png)
CABALATICUS, f. Moletrina, quæ a caballo seu equo versatur ; vel Hortus olitorius, aut
Ager ubi crescunt cabalcasci. Vide mox Cabalcascus. Charta ann. 1136.
apud Murator. in Antiq. Estens. pag. 288 :
Et iterum offerimus et largimur decimam totius curiæ et districtus Cavallili,.... tam de terris quam de aquis,... molendinis, pistrinis, Cabalaticis, circulariis, atque de rebus omnibus, de quibus antiqui dare decimam consueverunt.