« »
 
[]« Caballinum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CABALLINUM
CABALLINUM, Stercus caballi, seu fimus caballinus, uti nuncupatur a Marcello Empir. cap. 8. et 10. pag. 65. 85. 86. fimum caballinum Plinio 30, 13, 38. vel quodvis stercus, ϰόπρος ; unde Caballini cognomen inditum Constantino Copronymo, quod equini stercoris odore et tactu delectaretur. Anastasius ad Synodum VIII. CP :
Stercoralis nominis præsulatum ideo appellat hos, quos nominavit, quia cum essent Constantini Imperatoris, qui dicebatur Caballinus, tempore, C Poleos Præsules, hæresi ejus favorem pessime commodabant.
Idem Anastasius in Hist. Eccl. :
Magicis maleficiis et luxuriis... et Caballinis stercoribus atque lotio delectatus.
Theophanes, ϰαϐαλλίας ϰόπροις. Theosterictus in S. Niceta Hegumeno n. 29. de eodem Copronymo :
Τοσοῦτον δὲ ἔχαιρεν τῇ δυσωδίᾳ τῆς ἀϰαθαρσιάς ὁ δυσωδέστατος, ὡς ϰαὶ τα ἀλισγήματα τῶν ἀλόγων χριέσθαι, ϰαὶ τοῖς σὺν αὐτῷ τοῦτο ποιεῖν παραϰελεύεσθαι, οὕς ἐθεράπευεν, ϰᾀν τούτου φιλοφρονούμενος, ταῖς δυσωδίαις ἀεὶ χαίροντας.
Alii sic dictum censent, quia, dum baptizaretur, lavacrum stercore inquinaverat, quod Græci ejus ævi ϰαϐαλῖνα vocabant. Vide Gloss. Meursii, et Gloss. mediæ Græcit. col. 528. c.