![[]](img/image.png)
CABELGENSES, ita appellati quidam factiosi in Hollandia sub annum 1350. Cabillaux,
Joan. Molineto pag. 46. 57. 117. Joan. a Leydis lib. 29. cap. 16 :
AnnoAlterius vero factionisD. 1350. ortæ sunt, proh dolor ! in Hollandia duæ factiones seu partialitates.... homines vero unius factionis assumpserunt nomen a quodam pisce marino, qui dicitur Asellus, i. Cabbelyau, ad denotandum, quod sicut piscis ille in mari est devorator aliorum piscium, sic et isti essent domitores suorum adversariorum : et isti dicuntur Cabelgenses.
homines nominati sunt e contra Hoeckenses, trahentes vocabulum ab hamo, quasi dicerent : Hamus piscem prendere sæpe solet, etc.Kilianus :
Kabeliau, Kableau, i. Bollick, Asellus piscis.
P. , 1766.
◊ Cabillaus, in
Lit. Margar. Burg. ann. 1428. ex Cam. Comput. Insul. : Item est ordonné que nul d'un costé ne d'autre..... ne reprouche à autres aucunes choses passées à l'occasion de cette guerre, ne ne parle doresenavant de Houc, ne de Cabillau, sur peine d'en estre pugny.Vide infra Cabellauwus.