![[]](img/image.png)
CABENTIA, Facultates, bona, ex Gallico Chevance. Charta ann. 1375. data Avenione :
Et teneatur dare et assignare tantum in dotem et nomine dotis, quantum fuit datum et assignatum matri ipsius Joannis : et aliis vero filiabus dare liceat Cabentiam juxta sui voluntatem.Vide Chevantia.
P. , 1766.
◊ Lit. Caroli VI. reg.
Franc. ann. 1404. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 184 : col. 2. : Propter mortalitates, fructuum sterilitates, et alias pestilentias,...... ipsi sunt personis et Cabentiis per plurimum diminuti.Vide infra Cabimentum 2.