« Cabestragium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 008a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CABESTRAGIUM
CABESTRAGIUM, Præstationis species, quæ a subditis domino penditur pro jumentis suis, quibus
illi utuntur ad frumenta sua trituranda ; quod capistro, Provincialibus
Cabestro, ducantur, sic dicta, vulgo Cabestrage : cujus vocis
interpretatio firmatur ex aresto parlam. Prov. ann. 1719. ut me monuit illustris memoriæ
Præses de Mazaugues. Sentent. arbitr. ann. 1497 :
Licitum sit propria authoritate recipere equas sine præstatione alicujus pastorgagii, Cabestragii ;.... et dicti domini nihil tunc eo casu de calcaturis, pastorgagiis et Cabestragiis exigere possunt.His adde, eodemque sensu intellige, quod legitur supra voce Cabestragium. Vide etiam infra Calcagium et Calcatura. Academicis Matritensibus Cabestrage est :
El agasajo que se hace à los vaqueros que han conducido con los cabestros la res vendida. Munusculum pastoribus bovis venditi datum.