![[]](img/image.png)
1. CABIA, Species sellæ gestatoriæ a Cavea, cujus formam quodammodo referebat, sic
appellatæ. Nicolaus de Curbio in Vita Innocentii IV. Papæ cap. 15 :
Usque Cortomiliam super mulum in quadam Cabia lignea propter debilitatem ipsius nimiam fuit vectus.Cap. 30 :
Ipsum Dominum cum tanta exultatione ac tripudio susceperunt, quod nunquam esset dictu facile vel notare ; nam fecerunt sibi quoddam artificium in modum quadratæ Cabiæ miro ordine excogitatum, contextum et connexum a lateribus perticis et lignis aliis politis pariter et ornatis, coopertum quoque superius contra solis æstum de scarleto et serico, quod quidem ferebant nobiles milites civitatis ; et infra quod veniebat ipse summus Pontifex super equum, ne a circumvenientibus et frequentia populorum, ob plenam devotionem irruentium et eidem occurrentium pressuris aliquibus læderetur :