« »
 
[]« Cacherellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 011b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CACHERELLUS
CACHERELLUS, Judex pedaneus, Baillivus inferioris ordinis apud Anglos. Willelmus Thorn :
Senescallus et Custodes nostri diligenter inquirant de injuriis per Baillivos et Cacherellos Vicecomitis, nobis vel tenentibus nostris factis.
Idem :
Pauperes tenentes nostri defendantur contra Cacherellos, quantum de jure possunt.
Vetus Charta apud Spelmannum :
Paulus de Stanes fuit tunc Cacherellus de Hundredo de Acstane.
P. Carpentier, 1766.
Idem forte qui Cacepollus, maxime si Apparitor primarius, vel impositionum exactor, ut supra, intelligatur. Aliud vero est Cachereau, Chartularium scilicet seu liber in quo census et possessiones describuntur, in Consuet. Camerac. art. 9. tit. 26 :
En matiere de dixmes ou terrage, pour obtenir sentence sur le possessoire ; il suffit produire un cartulaire ou Cachereau authentique.
Vide Glossar. jur. Gall. in hac voce et supra Cabrevatio.