« »
 
[]« Cælatura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 015c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAELATURA
CÆLATURA, inter ministeria sacra recensetur in Synodo Exoniensi ann. 1287. can. 12 :
Cereus Paschalis, duo cerei id. processionales, Celatura super altare, campanella deferenda ad infirmos, etc.
Infra :
Onera omnium ornamentorum prædictorum... supportabunt, libris matutinalibus, unico scilicet psalterio, fenestris vitreis in cancello, et Celatura super majus altare duntaxat exceptis, quæ Rectores vel Vicarii supportabunt.
Vita antiq. S. Galli ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 12 :
Volens servare vasculum unum argenteum Celaturis pretiosum ob industriam sacerdotalis ministerii.
Forte id, quod tabernaculum vulgo dicimus : incertum tamen an eadem notione vocem hanc usurpet Laurentius Leodiensis in Episcopis Virdun. pag. 345 :
Tigna, laquearia, tecta, et Celaturam ecclesiæ, cum turri,... restauravit.
Infra :
Tectum ecclesiæ, Cælaturam, clausuram quoque curiæ reparavit.
P. Carpentier, 1766.
Idem videtur esse, saltem apud Laur. Leod. quod Cœlum, concameratio. Vide in hac voce. Pro sepimento ex cratibus facto accipitur, ni fallor, in Comput. ann. 1486. ex Tabul. S. Petri Insul. :
Valsatura sive Celatura, etc.