« Caganus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 016c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAGANUS
CAGANUS, Cacanus. Sic Avares, seu Hunni, Reges suos vocabant. Corippus de laud.
Just. lib. 3. vers. 345. de Avaribus :
Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 28 :Ergo signa meis Cagan contraria signisFerre parat.
Sed et Rex Chunorum, vocabatur autem Caganus : omnes enim Reges gentis illius hoc appellantur nomine.Poeta Saxonicus lib. 2. de Gest. Caroli Magni ann. 782 :
Sigebertus ann. 520 :... Pariterque Caganus ad ipsumHunnorum misere duces pro pace tenenda.
Ab hinc regnum Hunnorum annotare cessabo, qui omnis gentis illius Reges Caganos vocatos lego.Annal. Juvavens. ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 122. ad ann. 805 :
Hoc anno baptizatus est Caganus vocatus Abraham. Cappanusdicitur in Annal. Xantensib. ap. eund. vol. Scriptor. 2. pag. 224 :
Anno 805. Cappanus princeps Hunorum ad Karolum imperatorem venit.Occurrit passim apud Paulum Diac. Theophanem, Zonaram, Cedrenum, et alios Scriptores Byzantinos. Vide Glossar. med. Græcit. in Κάνης, et Κνέζης.
L. , 1840–1850.
Chaganus. Chronicon Salernitanum ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 523 : Chaganum vero non prælatum Avarum non Gazanorum aut Nortmannorum nuncupari reperimus, neque principem Vulgarum, set regem vel dominum Vulgarum.Vide Glossar. med. Græcit. voce Χαγάνος. Chagan scriptum apud Corippum in editione Bekkeri.
Cacanus. Paulus Warnefridus lib. 4. de Gest. Langobard. cap. 39 :
Rex Avarorum, quem sua lingua Cacanum appellant.Sed et Russorum seu Moscovitarum Principes hac dignitate donatos testantur Annales Francorum Bertiniani ann. 839 :
Misit etiam cum eis quosdam, qui se, id est, gentem suam Rhos vocari dicebant : quos Rex illorum Chacanus vocabulo, ad se amicitiæ, sicut asserebant, causa direxerat.Neque alterius est originis ac notionis vox
Cham, vel Can, qua Tartari Principes suos indigitant, quæ Imperatorem ac Regem
sonat, ut auctor est Vincentius Belvac. lib. 32. cap. 10 :
Quem etiam Can, id est, Imperatorem appellabant.Et cap. 32 :
Qui et Gog Cham, id est Imperator, vel Rex dicitur, sublimatus est in Regno Tartarorum. Caanus,in Epistola Quoblexi Tartarorum Imperatoris, apud Odoricum Rainaldum in Annalib. Ecclesiast. ann. 1278. num. 20. Chanis vel Hanis, inquit Leunclavius in Pand. Turcico num. 3. aspiratione forti, appellatio perquam usitata Persis et Tartaris est, apud quos Reges et Principes etiam minorum gentium Chanes dicuntur. Atque inde filii Principum Chanoglani vocantur. Reperitur in Historiis Græcis et Latinis nomen Chagani Avarum, quod idem est cum hoc Chan, vel Chaan. Nam Avarum, sive Chazarorum patria Chersonesus est Taurica, quæ hodieque suos habet Chaanes. Maximus vero Tartarorum omnium Chan, cui subjecti sunt Chanes cæteri, quique Chitainus adpellari solet. Turcici quoque Sultani post Osmanem Casim se Chanes dici voluerunt, idque retinent in hodiernum usque diem. Porro qui passim Cham vel Can, interdum aliquot Scriptoribus.
Canis appellatur. Chronicon Nangii ann. 1299. de Usuncassano Tartarorum Rege :
Qui et Magnus Canis dicitur.Ita Græcis seu Byzantinis Κάνης et Κάνις Tartarorum Princeps dicitur, atque in primis Pachymeri lib. 3. cap. 25. lib. 5. cap. 4. lib. 10. cap. 25. lib. 11. cap. 16. quam vocem dicto libro 5. cap. 4. Imperatorem sonare ait :
Τζίγγις γὰρ τὸ ὄνομα, ὁ δὲ Κάνις, Βασιλεύς,ut lib. 9. cap. 26. cæteros Toparchas Canes etiam vocatos satis declarat :
Οἱ γὰρ ϰατ᾽ ἀνατολὴν τὸν Καζάνην εἷχον, ὡς αὐτοὶ φαῖεν ἄν Κάνιν.Ita Principes Tartaricæ gentis Κανίδες eidem dicuntur lib. 5. cap. 4. quos Canesios nuncupat Magister Rogerius in Destruct. Hungariæ cap. 33 :
Alteri vero ipsorum Canesio, id est, majori, volenti prostrato succurrere, etc.Cap. 35 :
Constituerunt Canesios, id est Ballivos, qui justitiam facerent.Infra :
Procurator meus de istis dominis erat unus, et pæne mille villas regebat, et erant Canesii fere centum.
◊ Ab hac igitur origine, aliquot ex Scaligerorum gente, quæ
Veronensem Principatum diu possedit, Canes appellatos censuit Paulus Jovius, quam
vocem nomini proprio interdum præponebant : v. gr. Can-Franciscus, Can-Grandis,
Can-Signorius. Neque Veronenses Principes dumtaxat id sibi arrogavere prænomen, cum
in familia Dandula apud Venetos usurpatum doceat Sansovinus in Venetia lib. 13. sub. ann.
1328. qui, ut verbis utar Josephi Scaligeri in Epistola de Vita Julii Patris pag. 19. non
ab illo latranti animali dicti sunt ; sed quod lingua Winidorum, seu Sclavorum,
Cahan idem sit, quod Rex aut Princeps. Quam quidem sententiam non
minime firmat ipsa olim Serviæ Principis appellatio ac nomenclatura :
Knes enim appellabatur, seu μέγας Κνέζις, vel
Κνένζηις πάσης Σερβίας, ut est in Codice Regio MS.
2023. ex quo descripsit Goarus, quæ habet post Codinum de Officiis aulæ Constantinop. pag.
414. 415. Idem autem valet ac Dominus : nam ea fuit vocis Knes notio apud
Sclavos. Ditmarus lib. 7. pag. 106 :
Uxor autem ejus Beleknegini, id est, pulcra domina vocabatur.Knesos Serviæ Principes appellat etiam Presbyter Diocleates in Hist. Dalmat. Sed et apud Moscovitas ea obtinet appellatio. Sigismundus Herberstenius de Reb. Moscovit.
Nomen Ducis apud eos dicitur Knez ; nec alium majorem titulum unquam habuerunt, adjuncta illa dictione, Magnus. Nam omnes alii qui unicum principatum habent, dicebantur Knez : qui vero plures principatus, atque alios Knez subjectos suo imperio habebant Weliki Knesi, id est, Magni Duces appellabantur.Deinde addit,
In Croatia Primores similiter Knez vocari.Apud Thwrocz. in Salomone cap. 50 :
Princeps Bissenorum nomine Kazar.Apud Cantacuzenum lib. 2. cap. 5. occurrit Ταμηρχάνης Phrygiæ Princeps.