« Cagoti » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 017c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAGOTI
CAGOTI, de quibus Consuetud. Beneharn. tit. 1. art. 23. tit. 55. art. 45. non fuerunt
Monachi, Anachoritæ aut Leprosi, ut quidem opinati sunt, sed genus quoddam hominum cæteris
odiosum. De his audiendus est Oihenartus in sua Vasconiæ notitia. Cæterum, inquit, ea quæ
Belleforestus in Cosmographia, et Paulus Merula part. 2. lib. 3. cap. 38. narrant de eo
genere hominum, qui Vasconibus Cagots, nonnullis Capoti, Burdegalensibus
Gaheti, Vascis et Navarris Agoti dicuntur, ipsos pro lepra infectis haberi
aliosque inficere : in facie et actionibus eorum apparere aliquid, quod eos contemptui,
detestationique reddat obnoxios, omnibusque halitum et os grave olere, ipse vera præstare
nolim : vereor enim ne præjudicatis vulgi opinionibus, potius quam certis experimentis
horum fides constet. Non abnuerim tamen illos publico contemptu laborare, et adeo etiam in
propria natali humo peregrinorum loco haberi, ut neque ad Reipublicæ munera vel honores
ipsis aditus pateat ; neque rebus inter ejusdem vici aut pagi incolas promiscue
usquequaque uti concedatur. Connubio autem et communi victu cum nostris non tantum iis
interdicitur ; sed insuper decreto Curiæ Burdigalensis in publicum prodire, præterquam
calceati et prætexto vestiti perspicue panni rubri segmento, interposita verberum pœna,
prohibentur. In plerisque municipiis semota a vulgo domicilia, in templis quoque
segregatas stationes, et peculiares aquæ lustralis hydrias assignatas habent : itaque
sordidis et illiberalibus artibus dediti, vilem et abjectam vitam ducunt. Christianorum
olim nomine nuncupatos fuisse, e pluribus vetustis monumentis liquet, neque hactenus apud
nos ea nomenclatura obsolevit. Ipsi vicissim nostros Pellutos, hoc est, pilosos,
vel comatos vocant. Unde a nonnullis non inepte conjicitur, eos Gothorum qui olim
Aquitaniam habuere, reliquias esse ; et tam grave in Vasconibus horum vilium capitum
fastidium, a veteris istius gentis in Gothos, perpetuos sui nominis hostes, odio natum.
Christianorum etiam appellationem,
ab eadem gente nondum Christiana Religione imbuta, Gothis impositam, in hac
Gothorum veluti fæce, ad nostram memoriam, integram remansisse. Pelluti demum sive
Comati nominis rationem, ad priscum Aquitanorum comam alendi morem, referendum
esse. Hæc ille. De iisdem Cagotis plura habet Petrus de Marca lib. 1. Hist.
Benehar. cap. 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Simile genus
hominum exstat in Britannia Minori, quos Cacosos appellant, lingua patria
Caqueux, Cacous vel Caquins. De his ita legimus in Statutis Radulphi
Episc. Trecor. ann. 1436. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1610. et Marten. tom.
4. Anecd. col. 1142 : Item, quia cognovimus in dicta civitate et diocesi plures homines utriusque sexus, qui dicuntur esse de lege,Refert idem Lobinellus col. 1350. excerptum e Regestis Cancellariæ Britanniæ ann. 1474. et 1475. quo jubentur Cacosi per Ducatum iter agentes, segmentum panni rubri vestibus assuere ; mercaturam vero facere prohibentur, præterquam fili et cannabis, quod solam exercerent artem restionum. Ipsis quoque interdicitur agrorum cultu præterquam hortorum suorum. Sed hoc posterius interdictum, quo ad summam egestatem redigebantur, immutatum fuit, Cacosis tractus Macloviensis data licentia agros habitationibus suis viciniores conducendi et colendi, certis tamen atque onerosis conditionibus adjunctis, quas videre potes col. 1362. in Edicto Francisci Ducis Britan. ann. 1477. Cacosorum fortunam miseratus Hevinus celebris Jurisconsultus iniquum esse eorum odium nulloque idoneo innixum fundamento comprobavit, atque decretum non multis ab hinc annis in eorumdem gratiam obtinuit a supremo Britanniæ Senatu ; verum cum vix exuat, quæ semel imbiberit animus, eadem fere, quæ olim, hodie durat Cacosæ plebis apud Armoricos alienatio.(id est, Judæi)et in vulgari verbo Cacosi nominantur, quorum conditio et habitatio debet esse separata ab aliis hominibus sanis, puta in esu, potu et aliis participationibus mutuis ; nihilominus dicti Cacosi indebite et irreverenter, et ultra quam deceat, se immiscent cohabitationi et communioni ceterorum hominum, et maxime in ecclesiis parochialibus et aliis locis, in quibus divina celebrantur officia, præsumunt precedere alios homines in pacis et Reliquiarum osculo ; et exinde contentiones et scandala oriuntur. Et ideo statuimus ut dicti homines legis sive Cacosi debeant in divinis officiis stare et residere in parte inferiori ecclesiarum, et non præsumant sanctos calices aut alia vasa ecclesiastica tangere, nec etiam osculum pacis ante alios homines sanos præsumant recipere, sed postquam fuerit tradita pax aliis, tradatur eisdem Cacosis, et hoc sub pena c. solid.