« »
 
[]« 1 cala » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 019a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALA1
1. CALA, in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 53. col. 1. in Litteris anni 1340 :
Muniri faciatis et provideri arnesiis pro Cala et destructione arborum, vinearum et bladorum opportunis, utpote de guoys, falcibus, deytraux seu securibus, etc.
Ubi Cala videtur esse pro Tala, T. in C. mutato, ut alibi non semel. Est autem Tala hic idem quod Vastatio, scissio, a Saxon. talon, Carpere, detrahere, vel f. a Gallico Tailler, Scindere, amputare. Vide Talare et Maleficium. Confer Calare. Cala mendose legitur apud Marten. Anecdot. tom. 3. col. 358 :
Indomita stans Cala ferit colloque protervit.
Auctor ipse recte restituit post editionem absolutam,
Indomita stans calce ferit, colloque protervit.