« Calafatare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 019b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALAFATARE
CALAFATARE, Resarcire, proprie de navibus, Calfater, Legatio Ambassiatorum Ducis
Andegav. ad Judicem Sardiniæ ann. 1378 :
Licet duo carpentarii et nonnulli alii de dicta galea incessanter fissuras et dissuturas antedictas toto eorum posse clauderent et Calafatarent.Gaufredus Malaterra lib. 3. cap. 14 :
Obducunt imas alii lanugine rimas,Atque picem liquidam properant super addere quidam.
Calefatus, Ital. Calafate, Navium stipator, qui navium rimas et comissuras solidat et
componit, apud Sanutum lib. 2. part. 4. cap. 15. et 20. ϰαλαφάτης Heroni : unde Michaeli Imp. cognomen inditum apud Zonaram pag. 193.
Statuta
Massil. pag. 286 :
Decernimus... quod magistri seu carpentarii d'aissa vel Calafati operantes in mari, etc.Ibidem pag. 445 :
Statuimus, ut omnis Calafatus qui sit major capitaneus alicujus operis navis, antequam incipiat opus facere dictæ navis, juret, etc.De vocis etymo, vide Gorop. Bekanum lib. 4. Hermath. pag. 74. Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 1177. e. et Raynouard. Glossar. vol. 1. pag. 288.