« »
 
[]« Calamarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 019c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALAMARIUM
CALAMARIUM, Vas, in quo asservantur encausta, vel atramenta, atque adeo ipsi, quibus scribimus, calami, unde nomen. W. Brito in Vocab. :
Atramentarium Græce Calamarium, quia in eo calami reponuntur.
Joan. de Janua :
Calamarium, cornu, ubi tenetur encaustum.
S. Hieronym. in cap. 10. Ezechiel. :
Καλαμάριον, ab eo, quod illo calami recondantur. Nos Atramentarium ex eo, quod atramentum habeat dicimus. Multi significantius Thecas vocant, ab eo, quod thecæ sunt scribentium calamorum.
Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 13 :
Calamarium aureum margaritis et pretiosissimis gemmis insignitum.
Nicetas in Manuele lib. 3. num. 4. δοχεῖον ἐρυθροδάνου διάλιθον χρύσεον. Concilium Calchedonense act. 1 :
Ἀπήλειψαν αὐτῶν τὰσ βίϐλους, ... θέλοντες λαϐεῖν ϰαὶ τὰ Καλαμάρια.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 : Calamarium, Lieu à mettre plumes. Cornet à aincre, in altero Gall. Lat. ex Cod. 7684.
Galimart
, apud Rabelais. lib. 1. cap. 14.
Galemart
ridicule, pro Cultro, in Lit. remiss. ann. 1481. ex Reg. 209. Chartoph. reg. ch. 138 :
Où est le villain Cornard, qui a le Galemart, .... voulant dire du suppliant qui avoit un grant cousteau à sa sainture.
Cencius ubi de instituendo scriniario :
Tunc pontifex dat ei pennam cum Calamario, sic dicens : Accipe potestatem condendi cartas publicas secundum leges et bonos mores.