« »
 
[]« Calcalenteris » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 021c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALCALENTERIS
CALCALENTERIS. S. Columbanus Epist. 4. de Paschate :
Quid ergo dicis de Pascha 21. aut 22. lunæ, quod jam (tua tamen pace dictum sit,) non esse pascha, nimirum tenebrosum, a multis comprobatur Calcalenteris.
Ubi forte legendum calculatoribus : nisi chalcenteris legatur, id est, viris doctis. Nam χαλϰέντερον cognominatum Originem notum. Hoc est, juxta vim nominis, Pectus æneum : quocirca Cangius nonnihil a scopo videtur aberasse. Ob immensos labores potius, quam ob doctrinam Græci χαλϰέντερον dixerunt Origenem, Latini Laboriosum. Si Calcalenteris mendose scriptum est, mallem Calendariis, qui supputant Kalendas et tempora, quam quodvis aliud vocabulum.