« »
 
[]« 1 calcar » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 021c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALCAR1
1. CALCAR, Boiæ seu Collarii ferrei species, vel collistrigium, in Miraculis S. Catharinæ Suecicæ num. 12.
Calcarium Redditus. Charta Odonis Archiepisc. Rotomagens. mens. Jul. ann. 1266 :
Redditus in frumento, avena, blado communi, nucibus, denariis, caponibus, gallinis, anseribus, ovis, panibus, garbis, Calcaribus, mutonagiis, etc.
Vide infra Calcaria in Calx. Codex [] MS. Nobiliac. apud Stephanotium Antiquit. Pictav. tom. 3. pag. 528 :
De quibus reddunt viginti et quoque solidos annuatim, et tenent ad homagium planum et ad una Calcaria de placito ad mutationem Abbatis et ad mutationem de patre et filio.
Charta anni 1409. inter Schedas D. de Mazaugues :
Pro præmissis libertatibus... gratiis... hæredes... in signum nostri majoris dominii unum par Calquarium deauratum..... servire teneantur.
Calcaria Aurea, Militum propria erant ; cum enim armis accingebantur, ipsorum pedibus aptabantur. Joannes Monachus Majoris Monast. de Gaufridi Ducis Normanniæ Militia agens :
Calcaribus aureis pedes ejus astricti sunt.
Hist. Caroli VI. de Ludovici II. Regis Siciliæ et Caroli fratris Militiis :
Eos accingit baltheo militari, et per Dominum de Chauvigniaco Calcaribus deauratis jussit Rex Carolus insigniri. Cavaliere a Spron d'oro,
apud Joan. Villaneum lib. 8. cap. 13. lib. 10. cap. 1. Eques auratus, Scriptoribus recentioribus. Raimundus Montanerius in Hist. Aragon. cap. 240 :
Lo Compte bataylla arengada ab 200. cavallers Francesos, tots ab Esperons d'or, e molt d'altres del pays, ab les gens de peu vench vers la campanya.
Huc pertinet, quod olim obtinuit proverbium, apud Boncompagnum in Arte dictaminis MS. Plus fulgent Calcaria, quam altaria. Ita fuisse veterum Francorum calcaria, auctor est Joannes Puricellus in Monumentis Ambrosianæ Mediolanensis Basilicæ pag. 71. quo loco tumulum detectum et apertum Bernardi Regis Italiæ, Pipini filii, describit :
Sed et Bernardi pedibus ita calceatis Aurata induerunt Calcaria, ex ære, quod nos vulgo Rame nominamus. Figuræ tamen illæ erant parum admodum ab hodiernis et nostratibus diversæ : in exterioris cornu extremitate parvum erat et rotundum foramen, e quo superne fibula, inferne autem ansula eodem ex ære pendebant. Ansulæ consuta claviculo erat corrigia e corio, rubri pariter coloris, quæ desub pede per alterum inferioris cornu foramen modice longum deducta, et illi fibulæ inserta, Calcar pedi astringebat. Rotula vero et Calcaris dorso modice prominens senis et perbrevibus circum radiis acuminata vergit deorsum.
Vide Notas nostras ad Stabilim. S. Ludovici lib. 1. cap. 118.
P. Carpentier, 1766.
Aureis etiam, aut saltem deauratis, ornabantur Doctores Universitatis Aurelianensis, quippe qui in suo ordine primi, ut milites in suo ; quod discimus ex Stat. ejusd. Universit. ann. 1367. in Cod. reg. 4223. A. fol. 65. r°. :
In eorum festis solemnibus (cum) equitabatur, suis doctoribus solvebantur, videlicet sella, frenum et Calcaria deaurata.
Calcaria Argentea, Scutiferorum erant. Regestum Homagiorum Nobilium Aquitaniæ ann. 1273. ex Camera Comput. Paris. :
Et si aliquis eorum non esset Miles, debet servire domino regi cum caligis albis de scarleto, et Calcaribus Argentatis.
Chron. Franc. ex Bibl. Memmiana :
Nous avons trouvé la bataille contre le plus vaillant escuier, qui oncques en son temps chaussa Esperons Blancs.
Calcaria Amputari solebant Militibus, cum degradabantur. Thomas Walsingham. de Andrea de Harcley, Comite Carlilensi, exauctorato, et propter læsæ Majestatis crimen suspenso :
Nempe primo degradatus est, Amputatis securi ad talos suos Calcaribus, et sic vicissim discinctus est baltheo militari.
MS : []
Li Esperons li soit Copé parmi
Prés del talon au branc acier forbi.
Statuta pro Militibus Balneaticis :
Si vous faites chose contre l'ordre de chevalerie, (que Dieu ne veuille) je Couperay vos Esperons de dessus vos talons.
In Stabilimentis S. Ludovici lib. 1. cap. 128. dicitur de ignobili, qui militari cingulo donari se passus esset, quod
le porroit prendre li Rois, ou li Bers, en qui chastellerie ce seroit, et Trencher ses Esperons seur un fumier
. Confer Grimmii Antiq. Juris pag. 712.
Calcaratus, Calcaribus pedes indutus, apud Matth. Paris ann. 1247. pag. 484. Vide Calcarisatus
P. Carpentier, 1766.
Carcaire, pro Eperon, ut videtur, a Lat. Calcar, mutata litera l in r, in Charta ann. 1370. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 338 :
Il estoit tenu et subget (l'évêque d'Avranches) venir descendre de cheval à la porte de ladicte chapelle, et y descendre de dessus son mullet ou mulle, sur lequel ledict sieur évesque est monté, acoustré de sa robe et saion et chausses, housses et Caircaires ou digarts.