« »
 
[]« Calcatura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 023a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALCATURA1
CALCATURA, Idem quod supra Calcagium, Tritura bladorum, et præstatio quæ pro ea penditur, Provincialibus Caucado. Transact. ann. 1501. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Idem dominus asserebat se esse in possessione... percipiendi ab ipsis hominibus, pro jure Calcaturarum bladorum et granorum quorumvis ipsorum hominum per equas proprias ipsius domini... decimam partem integram ipsorum bladorum et granorum.
Rursum ibid :
Nec debeant solvere... pro jure Calcaturarum... eigueseriis, seu illo vel illis, quibus tales equæ, seu tale avere rossatinum erit nisi vicesimam saumatam.
Ex quibus emendanda, quæ dicuntur infra ad vocem Calcaturæ jus ; maxime cum in tota Provincia, teste locupletissimo eodem Præside, nullum extet torcular. Vide præterea Bertrandum in Consil. tom. 3. pag. 251. et tom. 4. pag. 259. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Calcadurerius, Qui ejusmodi præstationem exigit, in Sent. arbitr. ann. 1497 :
Ordinamus quod... quantitatem bladi sic excoti intimare debeant dicto Calcadurerio.