![[]](img/image.png)
CALCULO,
Magister ludi, Isidoro in Glossis, hoc est, qui docet arithmeticam. S. Aug. lib. 2. de Ordine cap. 12 :
Ergo utilitas numerandi magna necessitate animadversa est, quibus duabus repertis, nata librariorum et Calculonum professio, etc.Laurentio in Amalthea, Calculones, Cauculones, sunt Grammatistæ prima elementa docentes. Ulpiano leg. 1. de Extraord. Cognit. § 6. (50, 6.) dicuntur Calculatores. Vide Calculator.