« Caldæi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 283b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALDAEI2
CALDÆI, Saraceni. Ita Saracenos Hispanicos non semel vocat Sebastianus Salmanticensis
Episcopus in Historia a Sandovallio edita. Regestum censuum Ecclesiæ Romanæ ex Bibl.
Regia :
Et quædam littera bulla aurea bullata Leonis Regis omnium Armeniorum directa D. Joanni PP. continens quod ipse submisit se cum subditis suis obedientiæ Romanæ Ecclesiæ, et petit subsidium Apostolicum, quia graviter invaditur a Caldeis infidelibus.
Chaldæi, Ὡρὁσϰοποι, Astrologi. Passio SS. Chrysanthi et
Dariæ :
Nam omnes Magos et Gerofantas, et Caldæos, et hariolos ego domui.Hieronym. in Daniel. cap. 2 :
In Chaldæis Γενεθλιαλὁγους significari puto, quos vulgus Mathematicos vocat. Consuetudo autem et sermo communis Magos pro maleficis accipit, qui aliter habentur apud gentem suam, eo quod sint Philosophi Chaldæorum, et ad artis hujus scientiam Reges quoque et Principes ejusdem gentis omnia faciunt.Vide Julium Cæsar. Bulingerum lib. 1. de Magia cap. 3.