« »
 
[]« 1 caldus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 028a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALDUS1
1. CALDUS, Genus vasis, aut poculi. Regula Magistri cap. 25 :
Antequam ultimum seræ Caldum bibant.
Ibidem :
Sic ultimum Caldum accipientes surgant.
Cap. 27 :
Post primos meros æstivo tempore ad refectionem tam Sextæ, quam Nonæ, Caldi omnibus quaterni sufficiant.
Habetur item cap. 30. et 53. Effictane vox a Cadus, incertum : est enim Cadus, Latinis vasis genus, apud Columellam, Martialem, etc. An vero a Calda vel Calidus, quod in eo potus calidus hauriretur. Gloss. Lat. Græc. : Calda, θερμόν. Sed et, ut auctor est Varro lib. 4. de lingua Lat.
Calix, a caldo dictus, quod in eo calida puls apponeretur, aut calidum eo biberent
. Calda vero in conviviis veteres usos testantur passim Scriptores, etsi id in dubium revocet Hieron. Mercurialis l. 1. Var. lect. cap. 8. Atque in his Plautus in Milite Glorioso, Suetonius in Tiberio cap. 42. Victor in eod. Tiberio, Martialis lib. 1. Epigr. 12. lib. 8. Epigr. 67. lib. 12. Epigr. 61. lib. 14. Ep. 105. Aristænetus lib. 1. Epist. 3. pag. 18. Eunapius in Proæresio pag. 157. et alii, quos laudant Lipsius lib. 1. Elect. cap. 4. Gretzerus lib. de Vino myrrato cap. 18. etc. Locum vero, ubi calda vendebatur Thermopolium vocat idem Plautus in Pseudolo, et in Rudente : quo spectat illud Dionis, scribentis, Claudium vetuisse carnes ac θερμὸν ὕδωρ vendi in foro. Vide Vincentium Brutium lib.
de Calido, frigido, ac temperato antiquorum potu, et quomodo calido in deliciis uterentur
, editum Romæ ann. 1653. et Guillelm. Stuckium lib. 3. Antiquitat. convival. cap. 6. Germ. Gelte, Helvet. Kalte, Adel. Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 4. col. 184. voce Gellida, quæ contracta gelda et gelta profertur et quam Glossæ antiquæ German. Lat. interpretantur Crater, galeola, pandula, calicula et gallida sive callida. Confer Galida et Galo.
Caldellus, diminutivum a Caldus. Regula sancti Cæsarii :
Biberes ad refectionem, id est, in æstate, merum, et tres Caldellos, ad prandium tres tantum.
Ejusdem Regula ad Virgines cap. 16 :
Ad prandium in æstate binos Caldellos, ad refectionem ternos Caldellos, accipient.
Regula S. Aureliani ad virg. cap. 40 :
Ad refectionem in æstate mense Julio et et Augusto Caldellos tres.